PL 62, col. 89

De incarnatione et gratia (Petrus diaconus; Auctores varii), J. P. Migne

utpote Deus, ut nos a servitute perpetua et potestate
diaboli liberaret atque ad veram libertatem
reduceret, factus est servus, accipiens formam servi [(Philip. II, 7)] .
Hinc est quod dicit ad Judaeos: Tunc
vere liberi eritis, si vos Filius liberaverit [(Joan. VIII, 36)]
.
Putabant enim se vere liberos, qui humanis occupationibus
intentione vanissima serviebant. Ut ergo
falsa libertas fieret vera libertas, id est ut humana
libertas fieret Christiana libertas, eadem libertas liberatore
indiguit, qua posset per ejus gratiam ab
occupationibus humanis aversa, ea cogitare et desiderare,
quae pertinent ad vitam aeternam. Sine hac
igitur gratia potest quidem cogitare et desiderare
humana, non autem potest cogitare, aut velle, seu
desiderare divina, quorum primum est et praecipuum

fundamentum, et crepido quodammodo, sive omnium
bonorum origo, credere in Dominum gloriae crucifixum [(I Cor. II, 8)]
.
Quod utique non est ex naturalis
arbitrii libertate. Quia non hoc caro et sanguis, sed
pater coelestis revelat [(Matth. XVI, 17)]
, cui voluerit, ad
veram eum attrahens libertatem, non violenta necessitate,
sed infundendo suavitatem per Spiritum sanctum,
ut mox credentes dicamus quia Dominus est
Jesus [(I Cor. XII, 3)]
, quod nemo per naturalem arbitrii
libertatem potest dicere, nisi in Spiritu sancto.
Frustra ergo garriunt qui dicunt: Meum est velle
credere, Dei autem gratiae est adjuvare; cum etiam
ipsum credere, quod est consensum praebere veritati,
nobis a Deo dari testetur Apostolus dicens: Vobis
enim datum est a Christo, non solum ut in eum credatis,

verum etiam ut pro illo patiamini [(Philip. I, 29)]
.
CAPUT VII. Deus alios facit credere sua bonitate, alios deserit justo judicio, sed occulto.
Sed dicunt, si nolentes Deus facit ut velint credere,
nullus autem est qui naturaliter (ut dicitis) possit
credere, aut aliquid boni velle quod pertinet ad vitam
aeternam; cur ergo non facit omnes velle? cum
non sit personarum acceptio apud Deum, praesertim
cum de ipso scriptum sit: Qui vult omnes homines
salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire [(I Tim.
II, 4)]
. Aut enim vult, et non potest, aut mentitur
Scriptura divina. Quod si horum quodlibet sentire
est impium, restat ut non ille excitet voluntatem

humanam, sed eam exspectet ab homine, ut aequum
sit in volentibus praemium, in nolentibus autem justa
damnatio. Haec si ita sunt, ut haeretici jactitant, comprehensa sunt
ab ipsis inscrutabilia, et incomprehensibilia
Dei judicia. Si enim, ut ipsi volunt,
nolentes damnat, salvat autem volentes; nihil est
omnino quod quaeratur ulterius. Et, quantum ad
ipsos, fallit Scriptura divina, quae incomprehensibilia
Dei testatur judicia [(Rom. XI, 33)]
. Nos autem incomprehensibilia
credentes et demonstrantes judicia

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.