PL 62, col. 90

De incarnatione et gratia (Petrus diaconus; Auctores varii), J. P. Migne

Dei, ex una massa perditionis alios salvari dicimus
bonitate et gratia Dei, alios justo et occulto judicio
derelinqui. Alioquin dicant, si possunt, hi qui hoc
divinae justitiae et bonitati contrarium aestimant; cur
is qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem
veritatis venire, tam multas virtutes fecit in
Corozaim et Bethsaida, et nullam harum in Tyro et
Sidone facere voluit, ubi si factae fuissent, sicut ipse
testatur, forsitan in cinere et cilicio poenitentiam egissent [(Matth. XI, 21)]
?
Aut cur in Asia et Bithynia
Apostolum vetuit verbum salutis annuntiare [(Act.
XVI, 6, 7)] ? Quod si ista nequeunt comprehendi, redeant
ad se, et invenientes se homines, desinant
quaerere cur alios salvet gratuito dono, alios derelinquat
justo et occulto judicio, qui potestatem habet
ex eadem massa aliud vas facere in honorem, aliud in
contumeliam
[(Rom. IX, 21)]
: et clament una nobiscum,
imo juxta Apostolum: O altitudo divitiarum
sapientiae et scientiae Dei! Quam inscrutabilia sunt judicia
ejus, et investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit
sensum Domini? aut qui consiliarius ejus fuit? aut
quis prior dedit illi, et retribuetur ei? quoniam ex ipso,
et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Ipsi gloria in saecula
saeculorum. Amen [(Rom. I, 33-36)]
. Manifeste
ergo non nobis, sed Apostolo omnino resistit, qui dicit:
Nisi ego prius voluero, gratia ad me non venit.
Quod omnino nihil aliud est dicere, nisi prius dare
Deo, ut retribuatur illi.
CAPUT VIII. Omnis motus bonae voluntatis ex Deo.
Sed nos sequentes eumdem apostolum omnem bonarum
cogitationum originem, consensionemque
earum, et voluntatem ex Deo et per Deum et in Deo
dicimus, qui pravas hominum voluntates et terrenis
actibus implicatas, per infusionem et inoperationem
intrinsecus sancti Spiritus absolvit et corrigit,
sicut scriptum est: Praeparatur voluntas a Domino [(Prov. VIII, 35, sec. LXX)]
.
Hinc etiam beatus Basilius
Caesariensis episcopus, in oratione sacri altaris,
quam pene universus frequentat Oriens, inter caetera:
« Dona, inquit, Domine, virtutem ac tutamentum:
malos quaesumus bonos facito, bonos in bonitate
conserva: omnia enim potes, et non est qui
contradicat tibi: cum enim volueris salvas, et nullus

resistit voluntati tuae. » Ecce quam breviter, quamque
districte doctor egregius olim huic controversiae
finem posuit, docens per hanc precem, non a se ipsis,
sed a Deo malos homines bonos fieri, nec sua virtute,
sed divinae gratiae adjutorio, in ipsa bonitate
perseverare. Similiter beatus Innocentius apostolicae
sedis antistes, in epistola ad concilium Milevitanum:
« Omnia, inquit, studia et omnia opera ac
merita sanctorum ad Dei gloriam laudemque referenda
sunt: quia nemo ei aliunde placet, nisi ex eo

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.