PL 62, col. 91
De incarnatione et gratia (Petrus diaconus; Auctores varii), J. P. Migne
quod ipse donaverit. » Quod diligentius, manifestiusque
in epistola sua ad papam Zozimum, replicando,
ipsius papae sententiam explicant Africana
concilia dicendo: Illud autem quod in litteris quas
ad universas provincias curasti esse mittendas, posuisti,
dicens: « Nos tamen instinctu Dei (omnia
enim bona ad auctorem suum referenda sunt, unde
nascuntur) ad fratrum et coepiscoporum nostrorum
conscientiam universa retulimus: sic accipimus dictum,
ut illos qui contra Dei adjutorium extollunt
arbitrii libertatem, districto gladio veritatis velut
cursim transiens amputares. Quid enim tam libero
fecisti arbitrio, quam quod universa in humilitatis
nostrae conscientiam retulisti? et tamen instinctu Dei
factum fideliter sapienterque vidisti, veraciter fidenterque
dixisti, ideo utique quia praeparatur voluntas a
Domino [(Ibid.)]
, et ut boni aliquid agant paternis inspirationibus
suorum ipse tangit corda filiorum: Quotquot enim spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei [(Rom. VIII, 54)]
;
ut nec nostrum deesse sentiamus
arbitrium, et in bonis quibusque voluntatis humanae
singulis motibus, magis illius praevenire non dubitemus
gratiam; quod ita Deus in cordibus hominum,
atque in ipso libero operetur arbitrio, ut sancta cogitatio,
pium consilium, omnisque motus bonae voluntatis
ex Deo sit, quia per illum aliquid boni possumus;
sine quo nihil possumus. » His congrue
beatissimus Coelestinus in epistola ad Gallos data:
« Cum enim, inquit, sanctarum plebium praesules
mandata sibi legatione funguntur apud divinam
clementiam, humani generis agunt causam, et tota
secum Ecclesia congemiscente postulant et precantur,
ut infidelibus donetur fides, ut idololatrae ab infidelitatis
suae liberentur erroribus; ut Judaeis, ablato cordis
velamine, lux veritatis appareat; ut haeretici,
catholicae fidei perceptione resipiscant, ut schismatici
spiritum redivivae caritatis accipiant, ut lapsis
poenitentiae remedia conferantur, ut denique catechumenis
ad regenerationis sacramenta perductis,
coelestis misericordiae aula reseretur. Haec autem non
perfunctorie, neque inaniter a Domino peti rerum
ipsarum monstrat effectus; quandoquidem ex omni
errorum genere plurimos dignatur attrahere, quos
eruens de potestate tenebrarum, transfert in regnum