PL 62, col. 95
Contra Eutychetem (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne
1 I. Magnum et grave fidei periculum, quod nec
facile sentiri, nec facile a plerisque valeat evitari
(quoniam est pietatis specie obumbratum)
per multas Orientis Ecclesias domestica contentione
grassari comperimus; et eo usque pertinaci animorum
obstinatione defendi, ut nec antiquorum Patrum
traditionibus, nec religiosorum principum severis
sanctionibus possit vel potuerit amputari. Praeventus
enim falsae opinionis errore humanus auditus, ad
veri rationem percipiendam durus et perdifficilis invenitur,
quantiscunque testibus urgeatur. Mavult
enim pravi dogmatis sententiam, qua semel infectus
est, perversius vindicare, quam hanc eamdem tantis
divinarum humanarumque legum auctoritatibus refutatam
salubrius immutare. Haec ergo perniciosi
discriminis lethalis et mortifera pestis intra venerandos
Ecclesiae aditus ita cuncta ferocius populatur,
ut eo plus noceat, quo minus nocere intelligitur.
Sic enim teterrimi anguis edocta magisterio, insidiarum
suarum ancipites laqueos dextra laevaque tetendit,
ut perangustum et nimis arduum commeantibus
itineris callem reliquerit. Si enim paululum in utramque
partem nutantia volueris inferre vestigia, illico
capieris.
II.
Inter Nestorii ergo quondam Ecclesiae Constantinopolitanae,
non rectoris sed dissipatoris, non
pastoris sed praedatoris sacrilegum dogma, et Eutychetis
nefariam et detestabilem 2 sectam, ita serpentinae
grassationis sese calliditas temperavit, ut
utrumque sine utriusque periculo plerique vitare non
possint; dum si quis Nestorii perfidiam damnat,
Eutychetis putatur errori succumbere. Rursum dum
Eutychianae haeresis impietatem destruit, Nestorii
arguitur dogma erigere. Sed has inanium accusationum
nebulas illi offundunt praecipue, qui aut imperitiae
vitio, aut contentionis morbo aegrotant; et dum
petulantis animi supercilio eriguntur, antiquitus traditas
a Patribus fidei regulas ob hoc solum despiciunt,
ut male conceptas novitatum suarum sententias
Ecclesiae intromittant. Ob id etiam nobis, tanquam
dialecticae artis magistri, non tanquam vere
Christi discipuli, ancipitis responsionis inevitabilem
syllogismum tendunt, arbitrantes posse se his propositionum