PL 63, col. 1076

De unitate et uno (Boetius), J. P. Migne

unitas sibiipsi, creavit aliam unitatem quae est infra
eam. Sed quia omne creatum diversum est a quo creatum,
profecto creata unitas a creante omnino diversa
esse debuit, et quasi opposita. Sed quia creatrix unitas
non habet principium neque finem, nec permutationem,
nec diversitatem, ideo creatae unitati accidit
multiplicitas, diversitas, et mutabilitas, ita ut in
quadam materia sit habens principium, ut in generatis,
et finem, in quodam vero ut in creatis principium
et finem, quia in quibusdam subjacet permutationi
et corruptioni. In quibusdam enim materia
est subtilis, simplex, remota a contrarietate et separatione,
perficitur autem ei unitas et unitur cum
ea sicut haec et illa. Sicut non divisibile in actu, sicut

in coelestibus corporibus, in quibusdam unitas a materia
inseparabilis est, et ideo carent fine, quia perpetua
sunt. In quibus vero materia fuerit spissa,
debilis non adaequatur eis unitas, sed debilitatur in
uniendo eorum essentiam, et ob hoc dissolvitur essentia
eorum, quia non retinetur ab unitate sicut in
generatis quae habent principium et finem. Quanto
enim unaquaeque unitas propinquior fuerit primae et
verae unitati, tanto materia formata per illam erit
magis una et simplex; et e converso, quanto remotior
fuerit a prima unitate, tanto erit multiplicior et
compositior, et ob hoc unitas quae duxit ad esse materiam
intelligentiae est magis una, et simplex, et

non multiplex, nec divisibilis essentialiter; sed si
divisibilis est, hoc siquidem accidentaliter est, et ideo
haec unitas simplicior, et magis una est omnibus unitatibus
quae ducunt ad esse caeteras substantias, eo
quod immediate adhaeret primae unitati quae creavit
eam. Sed quia unitas subsistens in materia intelligentiae
est unitas simplicitatis, ideo necessario unitas
subsistens in materia animae, quia infra eam est,
crescit et multiplicatur, et accidit ei mutatio et diversitas,
et sic paulatim descendendo a superiori per
unum gradum materiae inferior unitas augetur et multiplicatur
quousque pervenietur ad materiam quae
sustinet quantitatem, scilicet, substantiam hujus,

quae quia a prima unitate remotissima est, et propter
spissitudinem crassitudine sua opposita substantiae
superiori quae est subtilis et simplex, quoniam illa
est subjectum principii et initii unitatis. Finis vero
multum distat a principio, quoniam finis non est dictus
nisi defectus virtutis principii et terminus, unde
secundum descensum unitatis a superiore ad inferius
fit degeneratio, sive simplicitatis et minorationis suae
virtutis, ad similitudinem aquae quae in ortu suo subtilis
et clara nascitur, sed paulatim deorsum fluens
in paludibus et stagnis inspissatur et obscuratur: sic
paulatim variatur unitas propter varietatem materiae
quae sustinet eam; nam quia aliquid est materiae,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.