PL 64, col. 793

De syllogismo categorico (Boetius), J. P. Migne

Superius igitur descriptarum enuntiationum affirmationes
quidem universales, si ea de subjecto praedicentur
quae ab eo nunquam valeant amoveri, sive illud
majus sit, ut animal homine, seu aequale, ut risibile
homini, seu tale quod subjecto nullo modo possit
obtingere, ut lapis homini, uni veritatem dispartient,
alteri falsitatem. At si quod absque his praedicabitur,
utrasque falsitas obtinebit, communi autem
propositionum veritati locus esse non poterit. At in
negationibus quidem universalia et majora praedicentur,
seu ea quae relinquere subjectum nequeant,
ut animal hominem, seu quae possint, ut justitia hominem,
utrisque falsitas inhaerebit. Alia quaelibet
praedicamenta unam veram faciunt, alteram falsam,
ita ut communis utraeque veritatis non possint esse

participes. At in particularibus affirmationibus quidem,
siquidem majora de subjecto praedicentur quae
vel nunquam subjecti conjunctione discedant, ut
animal homine, vel etiam segregentur, ut justitia ab
homine, respondebit utraque veritatem; caeterae vero

LIBER PRIMUS.
Multa Graeci veteres posteris suis in consultissimis
reliquere tractatibus, in quibus priusquam ad res
densa caligantes obscuritate venirent, quasi quadam
intelligentiae luctatione praeludunt: hinc per introductionem
est facilior discibiliorque doctrina, hinc
per ea quae illi προλεγόμενα vocant, nos praedicta
vel praedicenda possumus dicere, ad intelligentiam
promptior via munitur. Hanc igitur providentiam
non exosus, statui ego quoque in res obscurissimas
aliquem quodammodo pontem ponere, mediocriter
quidque delibans, ita ut si quid brevius dictum
sit, id nos dilatione ad intelligentiam porrigamus;
si quid suo more Aristoteles nominum verborumque
mutatione turbavit, nos intelligentiae servientes ad
consuetum vocabulum reducamus; si quid vero ut

ad doctos scribens summa tantum tangens designatione
monstravit, nos id introductionis modo aliqua
in eas res tractatione disposita perquiramus. Sed
si qui ad hoc opus legendum accesserint, ab his
petitum sit ne in his quae nunquam attigerint
statim audeant judicare; neve si quid in puerilibus
disciplinis acceperint, id sacrosanctum judicent,
quando quidem res teneris auribus accommodatas
saepe philosophiae severior tractatus eliminat. Si
quid vero in his non videbitur, ne statim obstrepant,
sed, ratione consulta, quid ipsi opinentur,
quidve nos ponimus, veriore mentis acumine et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.