PL 64, col. 803

De syllogismo categorico (Boetius), J. P. Migne

valent, simul vero falsae esse non posse. Hoc idem
in indefinitis propositionibus exspectandum est. Nam
dividunt inter se verum falsumque, ut si quis dicat
homo bipes est, vera est, homo bipes non est,
falsa est, et item homo quadrupes est, falsa est,
homo quadrupes non est, vera est; verae autem
simul inveniri possunt, ut si quis dicat homo grammaticus
est, si quis hoc dicat de Donato, verum
est. Item homo grammaticus non est, si quis hoc dicat
de Catone, verum est, ut simul falsae sint nunquam
reperiemus. Hinc quoque ostenditur indefinitas
cum particularibus aequali esse potentia. Amplius
quod dictum est, contrajacentes, id est universalem
affirmativam et particularem negativam, et item universalem
negativam et particularem affirmativam, neque

veras simul esse neque falsas, sed inter se dividere
verum falsumque, hoc idem evenit in indefinitis.
Nam universalis affirmativa et indefinita negativa,
vel universalis negativa et indefinita affirmativa,
neque verae simul esse possunt, neque simul
falsae. Dividuntur autem inter se verum falsumque:
nam si dixeris, omnis homo bipes est, vera est, et
si dicas homo bipes non est, falsa est. Item si dixeris
homo quadrupes est, falsa est, si dixeris, nullus
homo quadrupes est, vera est: unde hinc quoque colligere
licet omnes indefinitas potestate et vi aequales
esse particularibus. Sunt etiam quaedam propositiones
quae dividunt quidem et ipsae verum et falsum,
ut Deus fulminat, Deus non fulminat. Sed istae tunc
dividunt inter se verum et falsum, cum idem tempus,

idem subjectum, idem praedicatum sit. Quod autem
dico tale est, si aequivocum subjectum fuerit, non
dividunt verum et falsum. Si quis enim dicat,
Cato se Uticae occidit, et respondeatur, Cato se
Uticae non occidit, utraeque verae sunt. Nam et Cato
Minor se peremit, et Cato Censorius se Uticae non
occidit. Sed hoc idcirco evenit, quod Catonis nomen
aequivoce dicitur, dicitur enim et Major Cato Censorius,
et Minor Uticensis. Item si aequivoca fuerit in
propositione praedicatio, verum inter se affirmatio
negatioque non dividunt. Si quis enim sic dicat, in
nocte lucet, et respondeatur, in nocte non lucet,
fieri potest ut utraeque verae sint. Nam in nocte lucerna
lucere potest, et sol lucere non potest; hoc
ideo evenit quia lucere aequivoce et ad lucernae lumen

et ad solis dicitur. Amplius si aliud et aliud
in subjectis et praedicatis tempus fuerit, verum falsumque
inter se affirmatio negatioque non dividunt.
Nam si quis dicat, Socrates ambulat, et respondeatur,
Socrates non ambulat, possunt utraeque verae
esse, potest enim fieri ut Socrates alio tempore ambulet,
alio tempore non ambulet; sed aut stet aut
sedeat, aut quodlibet aliud: in talibus ergo propositionibus
quales sunt, Socrates ambulat, Socrates non
ambulat, illae inter se verum falsumque dividunt
quae ad idem subjectum, ad idem praedicatum, ad
idem tempus, dicuntur. Sunt etiam aliae quae contradictoriae
vocantur, quae sunt hujusmodi, quoties affirmationem
universalem tollit negatio particularis,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.