PL 64, col. 813
De syllogismo categorico (Boetius), J. P. Migne
ut b terminus de a termino praedicetur, invenitur b
terminus qui antea medius fuerat, et a termino subjectus,
de c vero termino praedicatur ad utrosque
terminos praedicativus. Age enim quoniam a bonum
de b justo praedicabatur, b vero justum de c virtute
praedicabatur, erat propositio: omne justum bonum
est, omnis virtus justa est, manente propositione
quae est, omnis virtus justa est, prima propositio,
id est omne justum bonum est, contravertatur, et
fiat, omne bonum justum est. Inveniuntur igitur propositiones
sic, omne bonum justum est, omnis virtus
justa est, et justum, id est b de a et c terminis praedicabitur.
Conversa igitur majore prioris figurae extremitate,
secunda syllogismorum figura procreatur.
Tertia vero figura nascitur, minori propositione conversa.
Nam si a bonum praedicatur de b justo, ut
dicatur, omne justum bonum est, b vero justum
praedicatur de c virtute, ut dicatur, omnis virtus
justa est, si, priore propositione manente, id est,
omne justum bonum est, secunda quae est, omnis
virtus justa est, convertatur, et fiat, omne justum
virtus est, invenietur omnes propositiones sic: omne
justum bonum est, omne justum virtus est, et de b
justo a et c termini praedicantur, et fit tertiae figurae
connexio. Conversis igitur primis posterisque extremitatibus
primae figurae, tertia vel secunda figura
nascuntur. At vero unaquaeque harum trium figurarum
habet sub se plures syllogismorum modos, ut
modi sub figuris ita sint ut sunt species sub suis
generibus. Habet enim prima figura sub se, Aristotele
auctore, modos quatuor; sed Theophrastus
vel Eudemus super hos quatuor quinque alios modos
addunt, Aristotele dante principium in secundo
priorum Analyticorum volumine, quod melius postmodum
explicabitur. Secunda vero figura habet sub
se quatuor modos; tertia vero, auctore Aristotele,
sex; addunt etiam alii unum, sicut ipse Porphyrius,
superiores scilicet sequens. Et quoniam (ut superiore
libro dictum est) aliae propositiones affirmativae
sunt, aliae negativae, et earum aliae universales, aliae
vero particulares, secundum eas ipsas, propositiones
syllogismorum conclusionesque junguntur. Namque
primae figurae primus modus est qui fit ex duabus
universalibus affirmativis, universalem colligens affirmativam.
Si enim a terminus fuerit in omni b termino,
et si b terminus de omni c termino fuerit praedicatus, a
terminus de omni c termino praedicabitur.
Namque a bonum si praedicetur de omni b justo, ut
sit, omne justum bonum est, b vero justum, si de c
praedicetur virtute, ut sit, omnis virtus justum est,
necessario concluditur extremitatibus ad se invicem
praedicatis, id est a et c, ut sit omnis virtus bonum
est. Sunt igitur hujusmodi propositiones atque conclusio?
Si a in omni b fuerit, et b in omni c fuerit, a
terminus de omni c praedicabitur, id est, omne justum
bonum est, omnis virtus justa est; et conclusio,
omnis igitur virtus bonum est, et hic primae figurae
primus modus est. Secundus vero modus primae figurae
est, quoties ex prima universali negativa et