PL 64, col. 814

De syllogismo categorico (Boetius), J. P. Migne

secunda universali affirmativa conclusio universali
negatione colligitur. Si enim sit a malum, b bonum, c
justum, a terminus de nullo b termino praedicabitur.
Nullum enim bonum malum est, b vero terminus
de omni c termino praedicabitur; omne enim
justum bonum est. Quare colligitur, nullum justum
malum est, ut est hoc modo: Si a terminus de nullo b
termino praedicatur, b vero terminus de omni c
fuerit praedicatus, a terminus de nullo c praedicabitur,
ut est, nullum bonum malum est, omne justum
bonum est; nullum igitur justum malum est. Tertius
vero modus primae figurae est, quoties ex universali
affirmativa, et particulari affirmativa, particularis
affirmativa colligitur. Nam si a virtus de omni b, id
est bono, praedicetur, et b bonum de quodam c, id

est justo, fuerit praedicatum particulariter, erit quoque
conclusio particularis, hoc modo, ut a virtus de
quodam c justo particulariter praedicetur. Si igitur
fuerit a terminus in omni b, et b terminus in aliquo c
particulariter, erit a terminus in aliquo c particulariter,
ut sit:
Omne bonum virtus est.
Quoddam justum bonum est.
Quoddam igitur justum virtus est.
Quartus modus primae figurae est talis, quoties ex
universali negatione et particulari affirmatione particularis
negativa colligitur. Nam si a terminus de
nullo b termino praedicetur, b vero terminus de quodam c
termino praedicetur, a terminus de quodam c
termino non praedicabitur, quod monstrat

subjecta descriptio. Nam sunt hujusmodi propositiones:
Nullum bonum malum est.
Quoddam justum bonum est.
Quoddam igitur justum malum non est.
Hos ergo quatuor in prima figura modos in Analyticis
suis Aristoteles posuit. Caeteros vero quinque
modos Theophrastus et Eudemus addiderunt, quibus
Porphyrius, gravissimae vir auctoritatis, visus est
consensis e, qui sunt hujusmodi. Nam quoniam particularis
affirmativa sibi ipsi convertitur, quisquis
ostenderit in conclusione a terminum de quodam c
termino particulariter praedicari, in eadem ipsa conclusione
monstravit quod c terminus de a termino
rursus particulariter praedicetur. Nam si sibi particularis

propositio in conclusione convertitur, si a
terminus in quodam c termino fuerit, c terminus de
quodam a termino praedicabitur. Item quisquis universalem
negativam in conclusione probaverit, necesse
est eum ipsius quoque conversionem in eadem
conclusione probasse. Universalis enim negatio semper
sibi convertitur. Nam si quis probavit quod a
terminus de nullo c termino praedicetur, non est dubium
quin in hac conclusione illud quoque probatum
sit, quod c terminus de nullo a termino praedicetur.
Semper enim, ut dictum est, universalis negativa
sibi ipsi convertitur. Universalis quoque affirmativa
duplici conclusione continetur; nam quisquis ostendit a
terminum de omni c termino praedicari, illud

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.