PL 64, col. 819
De syllogismo categorico (Boetius), J. P. Migne
nunquam conclusio colligitur universalis. Sed si vel
negativae vel affirmativae fuerint collectiones, particulares
semper erunt, nunquam etiam generales. Est
autem tertiae figurae primus modus hic, qui ex duabus
universalibus affirmationibus particularem colligit
affirmationem. Nam si a et b termini de omni c
termino praedicentur, a terminus de quodam b termino
praedicabitur per conversionem. Nam si b terminus
de omni c termino praedicatur, et universalis
affirmatio particulariter sibi convertitur, c terminus
de quodam b termino praedicatur. Quod si ita est, fit
tertius primae figurae modus, qui est ex universali et
particulari affirmativa, et colligit a terminum de
quodam b termino praedicari. Sit enim a justum, b
virtus, c bonum. Si quis enim sic dicat:
Omne bonum justum est.
Omne bonum virtus est, fit conclusio:
Quaedam virtus justa est.
Mutant alii terminos, et volunt facere secundum
modum, ut sit a virtus, b justum, c bonum, ut sit talis
syllogismus:
Omne bonum virtus est,
Omne bonum justum est, et concludatur:
Quoddam justum virtus est.
Sed hunc Aristoteles a superiore non dividit, et hos
duos unum modum putat, et idcirco nos septem tertiae
figurae esse diximus modos dubitantes; sed magis
Aristoteles sequendus est, atque ideo alium modum
dicamus esse qui possit integre videri secundus.
Secundus vero modus tertiae figurae est, quoties
ex universali negatione et universali affirmatione
negatio colligitur particularis. Si enim a terminus de
nullo c termino, b terminus vero de omni c termino
praedicetur, a terminus de quodam b termino non
praedicabitur. Nam si a terminus de nullo c termino
praedicatur, b vero de omni c, et c terminus de quodam b
termino praedicabitur. Particulariter enim sibi
universalis affirmativa convertitur. Concluditur igitur
in quarto primae figurae modo, a terminum de
quodam b termino non praedicari. Sit enim a malum b
justum, c bonum. Si quis sic dicat:
Nullum bonum malum est,
Omne bonum justum est, concludat necesse est:
Quoddam igitur justum malum non est.
Ex quo considerandum est majorem extremitatem
in conclusione praedicari. Tertius modus tertiae figurae
est, quoties ex particulari et universali affirmativa
particularis affirmatio concluditur. Si enim a
terminus de quodam c, et b terminus de omni c termino
praedicetur, concluditur a terminum de quodam b
termino praedicari per duplicem conversionem.
Quoniam enim b terminus de omni c termino
praedicatur, et a terminus de quodam c termino praedicatur,
et particularis affirmativa semper sibi ipsi
convertitur, c terminus de quodam a termino praedicabitur.
Sunt igitur propositiones sic: b terminus
de omni c termino, c vero terminus de quodam a
termino praedicatur; quod si ita est, colligitur in
primae figurae modo tertio b terminum de quodam a