PL 65, col. 465
Epistolae (Fulgentius Ruspensis), J. P. Migne
personae repudiandam fidem aliquatenus aestimaret:
cum idem sit unus Filius in Trinitate cum Patre et
cum Spiritu sancto Christus Jesus, qui mundum
creavit et pro nobis sanguinem fudit. Propterea
omnis qui in nomine Patris, et Filii, et Spiritus
sancti sacramento sanctae regenerationis abluitur,
non nisi in Christi morte ac nomine baptizatur,
ut evidenter appareat illi nos consepultos esse
per baptismum in morte [(Rom. VI, 4)] , in cujus uno
cum Patris et Spiritus sancti constat nomine baptizatos.
Quod duorum magnorum luminarium, Petri
scilicet Paulique, verbis, tanquam splendentibus radiis
illustrata, eorumque decorata corporibus, ROMANA,
QUAE MUNDI CACUMEN EST, tenet et docet Ecclesia,
totusque cum ea Christianus orbis, et ad justitiam
nihil haesitans credit, et ad salutem non dubitat confiteri.
Nam beati Petri Judaeis Filium Dei praedicantis
haec verba sunt: Poenitentiam agite, et baptizetur
unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem
peccatorum [(Act. II, 38)]
. Beatus quoque Paulus,
ut in morte Christi nos baptizatos firmissime
crederemus, in ea quam Romanis scribit epistola,
hoc salutis nostrae mysterium, tanquam in eminentissima
cunctis ad videndum specula collocavit, dicens: Quicunque in Christo baptizati sumus, in morte ipsius
baptizati sumus; consepulti enim sumus cum illo per
baptismum in mortem
[(Rom. VI, 3)]
.
22.
Quisquis igitur duas asserere nititur in Christo
personas, et tamen, secundum regulam ore atque imperio
Domini constitutam, in uno se Patris et Filii
et Spiritus sancti baptizatum nomine confitetur; aut
evidentissima blasphemia se in morte Christi baptizatum
neget, ut inimicus apostolicae praedicationis
appareat; aut cultorem se non Trinitatis, 299 sed
quaternitatis agnoscat. Si vero utriusque metuit impietatis
abruptum, rectam catholicae fidei teneat toto
corde sententiam, nec se dubitet in Christi baptizatum
morte, in cujus est baptizatus et nomine.
Unum quoque Patris et Filii et Spiritus sancti naturale
nomen agnoscens, seque in illius morte ac nomine
baptizatum esse considerans, de cujus latere sacramentum
fontis et calicis manavit [(Joan. XIX, 34)] pendentis
in cruce, illum pro nobis crucifixum agnoscat,
quem Dei virtutem Deique sapientiam Paulus et credit
et praedicat, dicens: Nos autem praedicamus Christum
crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem
stultitiam, ipsis autem vocatis Judaeis atque Graecis
Christum Dei virtutem et Dei sapientiam [(I Cor. I, 23)]
.
Hoc est magnum pietatis sacramentum, quo scilicet
Unigenitus Deus verus, homo verus dignatus est
fieri, et aeternus temporaliter nasci, et impassibilis
pati, et incomprehensibilis crucifigi, et immortalis
mori, et immensus non solum praesepis cum nasceretur,
verum etiam sepulcri cum moreretur, parvitate
concludi. Quae omnia secundum veritatem carnis
vera sunt in Dei Filio, quia manente in eo inconfusibiliter
atque inseparabiliter humana divinaque