PL 65, col. 466
Epistolae (Fulgentius Ruspensis), J. P. Migne
natura, una est Filii Dei Jesu Christi in utriusque
naturae veritate persona.
CAPUT XII. Per Christum non solum deletur iniquitas,
sed etiam cogitationis sanctae recipitur facultas
quam Deus primo homini in sua creatione contulerat. --23.
Sic humano generi gratuitam gratiam divina
bonitas contulit, per quam in hominibus non solum
propaginis obligatione contracta et vitio propriae
voluntatis adjecta deleretur omnis iniquitas, quin
etiam cogitationis sanctae amissa pridem in homine
primo per hominem secundum reciperetur facultas,
ac sic homine Deo in carne [( al. carne)] pro hominibus
mortuo ac resurgente captivaretur, quae in nostro
corpore regnante peccato consueverat dominari,
captivitas, et ubi abundavit peccatum delinquentis
hominis, superabundaret gratia Redemptoris [(Rom.
V, 21)] , atque ita hominis arbitrium, quod sub ditione
peccati male liberum fuit, verae salubrisque libertatis
reciperet denuo statum, praevenientis gratiae munere
liberatum. De qua gratia Dei, non qua homines nascimur,
sed cujus opere per fidem mediatoris vinculis
peccati originalis atque actualis absolvimur,
quantum possumus epistolari brevitate, ut etiam in
hac quaestione interrogationi vel potius professioni
vestrae responsio nostra non desit, ipsius gratiae fulti
juvamine disseremus.
24.
Quisquis igitur Christianae religionis non vult
inaniter, imo damnabiliter portare vocabulum, credat
firmissime Deum nostrum, id est sanctam Trinitatem,
quae unus summus et verus est Deus, primo
homini, quem ad suam imaginem gratuita bonitate
bonum fecit, cui facultatem quoque suae cognitionis
ac dilectionis inseruit, non solum bonae voluntatis
donum, quin etiam ad habendam custodiendamque
justitiam integrum sanumque creasse libertatis arbitrium:
ut facultas atque motus inditae libertatis si
juvantem se gratiam Dei non desereret, praemium
vitae aeternae tribueret Dei bonitas homini; si autem
justitiam divinam contemnens a gratia excidisset,
supplicium retribueret justitia peccatori. Proinde a
bono justoque creatore illi homini, quem in corpore
animali conditum ditavit intelligentiae ac justitiae dono,
justa est utrinque statuta conditio, ut scilicet si
obedientiam, quae 300 prima virtus est, custodiret,
ex animali, in qua creatus erat, corporis qualitate
ad spiritalem immortalemque statum sine corporis
morte (quia sine animae iniquitate) transiret; accepissetque
divino munere, si praecepta servasset, non
solum perfectam atque inamissibilem corporis immortalitatem,
verum etiam in anima talem gratiam
sancte justeque vivendi, ut peccare deinceps
omnino non posset, si non peccaret donec peccare
potuisset.
25.
Creatus ergo primus homo de terra terrenus [(I Cor. XV, 47)]
,
accepit quidem gratiam qua posset
non peccare, si vellet; nondum tamen tantam acceperat
gratiam, qua nec peccare vellet omnino, nec