PL 65, col. 467
Epistolae (Fulgentius Ruspensis), J. P. Migne
posset: ut scilicet a bono justoque Domino post
esset illud munere largiendum, si voluntarie fuisset
hoc a servo prius in opere custoditum. Quod si bono
justoque neglexisset obedire mandato, post mortem
animae quam delinquendo ipse sibi noxius intulisset,
etiam per corporis mortem vitae praesentis multaretur
[( al. mutaretur)] incommodo; nec tenere sineretur
jugiter in carne peccati damnabilem vitam qui noluisset
in corde servare justitiam; essetque poenaliter
etiam corporeae mortis deinceps necessitate constrictus,
qui, contumaciter salubria jussa transgrediens,
spiritali morti sponte fuisset obnoxius. Nisi
enim praecessisset in peccato mors animae, nunquam
corporis mors in supplicio sequeretur. Hoc apostolica
docet auctoritas quae ait: Corpus quidem mortuum
est propter peccatum [(Rom. VIII, 10)]
. Ideo post peccatum
voluntaria praevaricatione commissum sententiam
Dei punientis hoc audire meruit sermone peccator: Terra es, et in terram ibis
[(Genes. III, 19)]
.
Homo igitur in terram carne non iret, si terra peccando
non fieret.
CAPUT XIII. Homo per peccatum facultatem bonae
cogitationis et bonae voluntatis amisit. Initium bonae
voluntatis non nisi a Deo est. --26. Peccans itaque
ille qui sine peccandi necessitate creatus est, in eo
quod animae sanitatem delinquendo perdidit, etiam
illa cogitandi quae ad Deum pertinent amisit protinus
facultatem. Oblitus est enim manducare panem suum [(Psal. CI, 5)] ,
et exspoliatus vestimento fidei, carnaliumque
concupiscentiarum vulneribus sauciatus,
sic jacuit oppressus ditione peccati, ut nullatenus
aliquod bonae voluntatis initium habere potuisset, nisi
hoc Deo gratis donante sumpsisset. Servus quippe
factus peccati, liber factus est justitiae [(Rom. VI, 18)] ;
et ideo a justitia factus est alienus, quia [( al. qui)] sponte
dominio est iniquitatis addictus. Venundatus ergo
sub peccato, cunctam in se prolem de carnis concubitu
nascituram nexibus mortiferae servitutis obstrinxit.
Quod beatus Paulus evidenter his verbis insinuat: Per unum hominem peccatum in hunc mundum
intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines
mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt
[(Rom. V,
12)]
. Hoc in illo qui primus factus est patre orbis
terrarum universi pertulimus, in quo omnes peccaverunt
antequam nati essent, qui per seipsos peccare
non potuerunt. Hinc factum est ut jam filios irae propagaret
massa damnata, quae in illius hominis posteros
et iniquitatem simul transfudit et mortem, ut
omnis qui per legem peccati (quam certum est mortalibus
usque ad mortem inesse corporibus) de peccatoris
semine nasciturus in ipso conceptionis exordio 301
excepisset peccati parentalis maculam,
exinde sub jugo gravi quod est super filios Adam a
die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturae
in matrem omnium [(Eccli. XL, 1)]
, ducturus
esset aerumnosam infeliciter vitam, brevitati scilicet,
peccato, mortique subjectam. Scriptum est enim: