PL 65, col. 469

Epistolae (Fulgentius Ruspensis), J. P. Migne

parvulus subjicitur peccati stipendio, si nulla est in
eo peccati pollutio? Vel quomodo videmus morte
punctum, si non sensit aculeum? Et cum non sit iniquitas
apud Deum, qui fecit hominem ad imaginem
suam, quae justitia est, ut imago Dei, quae nihil potuit
per seipsam delinquere, si non redimatur sanguine
Filii Dei, in regnum Dei non permittatur intrare;
quo utique quisquis non ingredietur [( al. ingreditur)] ,
interminabilibus ignis aeterni poenis cruciabitur?
Qua igitur justitia Deus justus infantibus
sine peccato nascentibus ingerit poenam, in quibus
poenae non invenit causam? Haecne est creatoris Dei benignitas,
ut imaginem suam creet, eamque sine ulla
iniquitate condemnet, cum non sit iniquus Deus, qui infert
[(al. inferat)]
iram [(Rom. III, 5)]
? Si ergo nolunt in

ipsius Dei contumeliam mortifera impietate versari,
fateantur hominis primi in omnes homines cum
morte transisse peccatum.
CAPUT XV. Absurda quae sequuntur eos qui negant infantes
habere peccatum. --29. Aliam rursus impietatem
debent in hac sua videre ac vitare sententia.
Dicentes enim parvulos ex Adam non trahere originale
peccatum, negant eos profecto habere carnem
peccati quos tamen humanam carnem habere non negant.
Ex eo vero quod eos sic humanam carnem habere
non negant, ut eam esse carnem peccati negent, consequens
est ut humanam carnem negent carnem esse
peccati. Fatentur, Apostolo compellente, quia misit
Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati [(Rom. VIII, 3)]
.
Ad hoc igitur istos caecitas impiae professionis
impellit, ut quia [( al. qui)] carnem humanam

negant carnem esse peccati, Christum autem in similitudinem
carnis peccati venisse non negant, ipsam
Christi carnem non humanam esse, sed alterius naturae
sacrilega infidelitate confingant. Isti enim carnem
in qua parvuli nascuntur humanam dicunt esse
carnem, quam tamen esse carnem peccati negare
contendunt; Christum autem in similitudine carnis
peccati venisse pari nobiscum professione consentiunt.
Aut igitur carnem Christi humanam esse non
dicant, aut omnium hominum carnem, in cujus similitudinem
Deus Filium suum misit, carnem peccati
esse consentiant [( al. consenserint)] . Quod cum fecerint,
nullus remanebit labor quo eis peccatum carni
parvulorum inesse monstretur. Si enim caro peccati
non mendaciter dicitur, habet in se caro ipsa peccatum.

Si vero peccatum non habet, falsum portat
carnis peccati vocabulum. Sed eam de qua loquimur
carnem peccati verax discipulus Veritatis Paulus
appellat. Restat igitur ut sicut vere caro est cum caro
peccati ore apostolico nuncupatur.
30.
Sed forsitan dicent in illius carnis peccati similitudine
missum Filium Dei, qualem habent homines
qui propria voluntate peccare jam possunt,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.