PL 65, col. 470
Epistolae (Fulgentius Ruspensis), J. P. Migne
unde caro eorum caro peccati non immerito nuncupatur;
non quali carne parvuli sine aliqua peccandi
voluntate nascuntur. Ubi non attendunt quia si caro
parvulorum a carne majorum diversa qualitate fuisset,
non nisi in similitudine carnis parvulorum (quos
nullum originaliter 303 dicunt habere peccatum)
Deus ad venisset. Magis enim similis esset caro Christi
carni parvulorum, cum qua veritatem haberet substantiae
qualitatisque communem, quam carni hominum
majorum, cum quibus illi communis esset sola carnis
natura, non macula. Sed hoc illi forsitan volunt, ut caro
Christi cum carne hominum majorum solam habuerit
naturae similitudinem, cum carne vero parvulorum
munditiam quoque potuerit habere communem. Fateantur
ergo parvulos in similitudine carnis peccati,
quos asserunt nasci quidem in carne humana, sed
originalis peccati contagio non polluta. Quibus ostendendum
est quanta eos etiam hic sequatur absurditas.
Negantes enim in parvulis nascentibus originale
peccatum, humanam eos carnem habere non negant,
Filium autem Dei carnem humanam de virgine
sine peccato accepisse concedunt: consequens igitur
est ut inter carnem nascentis ex virgine Unigeniti Dei
et cujuslibet alterius parvuli nihil distare fateantur.
Unde conficitur ut omnes parvulos, quos nasci asserunt
sine peccato, dicant non egere Salvatoris auxilio;
atque ita laqueum Pelagiani erroris incurrunt, dum
fidei catholicae infideliter contradicunt. Si enim sine
peccato infantes nasci asserunt, quid restat, nisi ut
dicant nihil esse in eis quod debeat spiritali regeneratione
mundari? Et si removent peccati originalis
maculam a nascentibus parvulis, quid aliud nituntur
nisi divinae veritati succensere mendacium, quando
eos in remissionem peccatorum vident baptismatis
accipere sacramentum? quod ideo uniformiter infantibus
majoribusque confertur, ut omnibus originalis
inesse peccati macula cognoscatur?
31.
Quisquis igitur salutem veram sempiternamque
desiderat adipisci, sensum haereticae pravitatis
abjiciens, quos cum poena peccati natos videt, cum
peccato quoque natos esse non dubitet: audiatque
beatum Job dicentem: Quia non est mundus a sorde
nec infans cujus unius diei vita est super terram (Job
XIV, 4, juxta LXX). Beati quoque David luctus pii
cordis humilitate consideret, dicentis: Ecce in iniquitatibus
conceptus sum, et in delictis peperit me mater
mea [(Psal. L, 7)]
. Sancto quoque Abrahae videat
circumcisionis sacramentum non sine tremenda parvuli
comminatione mandatum. Ibi quippe Deus fidelis
et justus, qui non infert iram ubi culpam non invenit,
patri nostro Abrahae sic loquitur: Masculus qui
non fuerit circumcisus carne [(al. carnem)]
praeputii
sui octavo die, exterminabitur anima illa de populo
suo; quia Testamentum meum transgressus est [(Genes.
XVII, 14)]
. Quisquis itaque negat in parvulis secundum