PL 65, col. 471

Epistolae (Fulgentius Ruspensis), J. P. Migne

carnem nascentibus originale peccatum, dicat in
quo potuit infans octo dierum Testamentum Dei transgredi,
si non in illo transgressus est in quo omnes
peccaverunt? Cum et antequam nascerentur asserat
Apostolus infantes nihil egisse boni vel mali [(Rom.
IX, 11)] ; et videamus jam natos, non solum intra octavum
diem nativitatis suae (quo tunc tempore circumcidi
jubebantur infantes), sed etiam post ipsum
diem toto infantiae suae tempore in tantum non posse
Testamentum Dei transgredi, ut eis nec ejusdem
Testamenti cognitio valeat intimari. 304
32.
An illo quisquam beati Pauli sermone
in parvulis evacuare nititur originale peccatum, quo
dicit regnasse mortem ab Adam usque ad Moysen,
etiam in eos qui non peccaverunt, in similitudinem

praevaricationis Adae [(Rom. V, 14)]
? Cui si fuerit illud
econtrario replicatum, quod idem Apostolus ait: Per unius delictum in omnes homines in condemnationem [(Ibid., 18)]
;
quod paulo post exponens ait: Per
inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt
multi [(Ibid., 19)]
; et cum de Judaeis atque Graecis loqueretur,
generaliter intulit: Omnes enim peccaverunt
et egent gloria Dei, justificati gratis per gratiam
ipsius, per redemptionem quae est in Christo Jesu [(Rom. III, 23)]
:
nonne illico in magnas trudetur
angustias, si non utrumque sensum secundum professionem
catholicae credulitatis acceperit; ut scilicet
infantes propriis quidem operibus nihil deliquisse dicat,
in illo autem primo homine omnes homines generaliter
peccasse cognoscat?
CAP. XVI.
A peccato originis non liberat nisi fides
Redemptoris. Natura caeca sine lege peccat. --33. Ab
hoc peccato quod originaliter carnalis nativitas trahit
neminem facultas naturalis, neminem littera
sanctae legis, sed sola fides eripit Jesu Christi Filii
Dei, qui veniens [( al. venit)] quaerere et salvum facere
quod perierat [(Luc. XIX, 10)]
, pro impiis mortuus est [(Rom. V, 6)] ,
offerens semetipsum pro nobis (sicut
Apostolus dicit) oblationem et hostiam Deo in odorem
suavitatis [(Ephes. V, 2)]
. In hoc mediatore Dei et hominum,
et humanae naturae status reparatus est, et
implendae legis est consummatus effectus [( al. affectus)] :
quia nec sibi ad virtutem sufficere ullatenus potuit
naturalis infirmitas, quae utique ex quo omnes dies
nostri defecerunt, et in ira Dei defecimus (Psal. LXXXIX,

9), lumine simul et virtute privata, in tantum caeca
sine lege peccat, ut peccare se nesciat. Propter quod
dicitur: Concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret:
Non concupisces [(Rom. VII, 7)]
. Legalis quoque auditus
non solum neminem de potestate tenebrarum eripuit,
quin etiam peccatoribus cumulum praevaricationis
adjecit. Sine gratia quippe fidei gravius lex
agnita quam ignota condemnat. Ubi quantum ignorantia

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.