PL 65, col. 476

Epistolae (Fulgentius Ruspensis), J. P. Migne

illuxit in cordibus nostris [(II Cor. IV, 6)]
. Et eidem
luci quam jam formaverat Deus, alio loco dixit. Eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in
Domino
[(Ephes. V, 6)]
. Quibusdam vero ex illa lucis
formatione laudabili ad vituperabilem tenebrarum
informitatem relapsis, affectum piae mentis ostendens,
ita loquitur: Filioli mei, quos iterum parturio donec
formetur Christus in vobis [(Galat. IV, 19)]
. Quomodo
autem Christus in suis formari potest, nisi quomodo
in eis habitare incipit, id est per fidem? Quod beatus
Paulus ita confirmat: In interiore, inquiens, homine
habitare Christum per fidem in cordibus vestris [al. nostris
] [(Ephes. III, 16)] . Dum ergo reformamur, renovamur;
et in eo quo renovamur, vivificamur.
CAP. XX.
Vita sancta a fide sumit initium. Per gratiam

non aufertur liberum arbitrium. --40. Vita autem
nostra a fide sumit initium, quia justus ex fide
vivit [(Rom. I, 17)]
. Quam fidem non ex voluntate
nostra nasci, sed per Spiritum sanctum unicuique
dari, beatus Paulus ostendit, dicens: Alii quidem
datur per Spiritum sermo sapientiae, alii autem sermo
scientiae secundum eumdem Spiritum, alteri [(al. alii)]
fides in eodem Spiritu [(I Cor. XII, 8, 9)]
. Non ergo
Spiritum sanctum, quia credidimus, sed ut crederemus,
accepimus. Forma enim praecessit in carne
Christi, quam in nostra fide spiritaliter agnoscamus.
Nam Christus Filius Dei secundum carnem de Spiritu
sancto conceptus et natus est. Carnem autem
illam nec concipere Virgo posset aliquando, nec parere,
nisi ejusdem carnis Spiritus sanctus operaretur

exortum. Sic ergo in hominis corde nec concipi fides
poterit, nec augeri, nisi eam Spiritus sanctus infundat
et nutriat. Ex eodem namque Spiritu renat
sumus, ex quo natus est Christus. Eodem igitur
Spiritu Christus formatur secundum fidem in corde
uniuscujusque credentis, quo Spiritu secundum carnem
formatus est in utero Virginis. Ideo propheta
ex persona fidelium clamat ad Dominum: Propter
timorem tuum, Domine, in utero concepimus et parturivimus
Spiritum salutis tuae; justitiam non fecimus super
terram [(Isa. XXVI, 18)]
. Sicut autem non solum priusquam
Virgo Maria Christum conciperet, sed etiam
priusquam se concepturam agnosceret, gratia plena
angeli voce nuncupata est, cum nulla ejus praecessisset
[( al. praecederet)] concipiendi Filii Dei vel cognitio, vel
voluntas, ut agnosceretur ex gratia Dei esse tam ipsa

obediens voluntas Virginis, quam conceptio Domini
Salvatoris; sic homo priusquam credere velle incipiat,
gratia donantis infunditur cordi, ut incipiat in
homine per fidem Christus formari. Cum autem Christus
in unoquoque formatur, ipse se format; quia
ipse fidem in corde uniuscujusque credentis initiat.
Propterea in Epistola quae ad Hebraeos scripta est

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.