PL 65, col. 477

Epistolae (Fulgentius Ruspensis), J. P. Migne

admonemur ut 309 aspiciamus in auctorem fidei et
consummatorem Jesum [(Hebr. XII, 2)]
: qui procul dubio
sic est auctor fidei nostrae, cum ipse fidem non
habentibus donat, sicut est ejusdem fidei consummator,
cum eam in habentibus augendo multiplicat, et
sancta operatione consummat. Dicit enim beatus
apostolus Jacobus quia fides Abrahae patris nostri ex
operibus consummata est [(Jac. II, 12)]
.
41.
Auctor est ergo fidei nostrae, consummatorque
Jesus, quia ipse operatur in nobis et velle et perficere,
pro bona voluntate. Quod si in eo tantum est
auctor fidei nostrae, quia nostram voluntatem exspectat,
ut ex nobis esse fides incipiat, consequens est
ut etiam consummator fidei nostrae ideo dicatur, quia
exspectat ut nostro tantum conatu ad consummationem

fides quae a nobis exorta est perveniat; ac
sic totum Deo adimitur, si et initium et consummatio
fidei nostrae humani arbitrii viribus applicetur.
Quod quia valde impium est, si Scripturarum sanctarum
eloquiis salutaribus non resistimus, omnia
quae pertinent ad bonae voluntatis initium vel profectum,
Deum in nobis et incipere et perficere sine
aliqua haesitatione credamus. Ipse est enim qui operatur
in nobis et velle et perficere, pro bona voluntate [(Philip. II, 13)]
.
Clamemus igitur in humilitate cordis
et veritate fidei cum propheta: Scio, Domine, quia
non est in homine via ejus, neque viri est ut corrigat
viam suam [(Jer. X, 23)]
. Non est itaque in homine via
ejus quam habet ex Deo, neque viri est ut corrigat
viam suam quam habet ex seipso. Viam ergo suam non

habet in se, nec viam suam corrigit, nisi cum rectitudine
cordis donum gratiae spiritalis acceperit. Ideo
Salomon dicit: Dirigit autem corda Dominus [(Prov.
XXI, 2)]
. Beatus quoque apostolus Jacobus testatur
quia omne datum optimum et omne donum perfectum
desursum est descendens a Patre luminum [(Jac. I, 17)]
:
eorum scilicet luminum quibus per Ezechielem novi
cordis gratiam repromittit, dicens: Dabo vobis cor
novum, et Spiritum novum ponam in medio vestri, et
auferetur cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis
cor carneum, et Spiritum meum dabo in vobis, et faciam
ut in justificationibus meis ambuletis, et judicia mea
observetis, et faciatis [(Ezech. XXXVI, 26)]
. Beatus quoque
Paulus humanae comprimens praesumptionis audaciam
dicit: Quis enim te discernit? quid autem habes

quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris
quasi non acceperis [(I Cor. IV, 7)]
? Cum quo
nos oportet humiliter salubriterque cognoscere pariter
et fateri, gratia Dei nos esse quod sumus, si
tamen aliquid sumus. Qua gratia humanum non aufertur,
sed sanatur; non adimitur, sed corrigitur; non
removetur, sed illuminatur; non evacuatur, sed adjuvatur
atque servatur arbitrium: ut in quo infirmitatem
homo habuit, in eo habere incipiat sanitatem;
quo errabat, eodem in viam [( al. in via)] redeat; in quo

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.