PL 65, col. 478
Epistolae (Fulgentius Ruspensis), J. P. Migne
caecus fuit, in eo accipiat lumen; et ubi fuit iniquus,
serviens immunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ibi
gratia praeventus atque adjutus serviat justitiae in
sanctificationem.
CAP. XXI.
Deus, dum quos vult credentes facit, personarum
acceptor non est. Nemo a se habet velle credere. --42.
Miramur autem quosdam dicere: Si
nolentes Deus facit ut velint credere, nullus autem
est qui naturaliter possit credere in Filium Dei, aut
aliquid boni velle quod pertinet ad vitam aeternam,
cur ergo 310 non facit omnes velle, cum non sit
personarum acceptor Deus? Ex quibus verbis, quae
vestris litteris indita sunt, apparet eos minus considerare
quod dicunt. Personarum quippe acceptio
apud Deum tunc esset, si (quemadmodum isti volunt)
in quolibet hominum aliquod inveniret bonae voluntatis
initium. Cum autem in nullo bonam voluntatem
invenit, sed eam gratis cui voluerit ipse concedit,
agnoscitur nulla esse personarum acceptio, quando
gratuita est donantis in unoquoque largitio. Quod
autem dicunt, cur non facit omnes velle? Itane vero
in nemine hoc facit, quia non in omnibus facit? An
non habet potestatem figulus luti, ex eadem massa
facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam [(Rom. IX, 21)]
?
aut culpari potest justitia
in vasis irae, quae juste pro meritis aptavit in interitum;
vel misericordia in vasis misericordiae, quae
sine ullis meritis solo gratiae dono praeparavit in gloriam.
Quibus ipsam quoque praeparari a Domino
voluntatem Scriptura teste docuimus. Quae si non a
Deo datur, sed in homine invenitur, falsum est quod
eam Scriptura praeparari dicit a Domino. Omnis
autem Scriptura divinitus inspirata, cuncta quae dicit,
vera dicit, quia ex veritate sunt universa quae dicit: Eloquia
enim Domini, eloquia casta [(Psal. XI, 7)]
. Deus
ergo, qui voluntatem praeparat, ipse donat. Quam si
Deus per suam gratiam homini non dederit, nunquam
potest homo in Deum velle credere, quia ipsam voluntatem
gratia non invenit, sed operatur in homine.
CAP. XXII.
Credendi facultas humanae potest inesse
naturae, quia Deus potest eam sanare. Adam peccando
perdidit fidem. --43. Cum autem dicimus neminem posse
in Deum credere, nisi per gratiam Dei cor illuminetur,
ut credat, non credendi possibilitatem humanae
naturae omnino inesse non posse dicimus, sed ut habeat
ipsum posse, unde debeat sperare ac poscere
demonstramus. Nam utique naturaliter homini, cum
coeperit in Dei Filium credere, si posse credere in
conditione primi hominis datum non esset, nunquam
peccatum de infidelitate contraheret; neque ulli naturae
credendi facultas insita est, quam rationalem
non fecit Deus. Nunquid enim de bobus cura est Deo [(I Cor. IX, 9)]
?
In quibus nec punitur impietas, nec
pietas coronatur. De hominibus autem omnibus curam
esse Deo coelestibus eloquiis edocemur.
44.