PL 65, col. 482

Epistolae (Fulgentius Ruspensis), J. P. Migne

operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi; et nos in
Christum Jesum
credimus, ut justificemur ex fide
Christi, et non ex operibus legis. Propter quod ex operibus
legis non justificabitur omnis caro [(Galat. II, 16)]
.
Et paulo post fidei gratiam commendans, per quam
vera confertur unicuique justitia, sic ait: Non abjicio
gratiam Dei: si enim per legem justitia, ergo gratis
Christus mortuus est [(Ibid., 21)]
. Item cum patrem
nostrum Abraham non ex operibus legis, sed ex fide
justificatum assereret, dicens: Sicut Abraham credidit
Deo, et reputatum est illi ad justitiam [(Galat. III,
6)]
; ut etiam gentes quas semini Abrahae divinus
sermo promisit ex fide justificari ostenderet, secutus
adjunxit: Cognoscite ergo quia qui ex fide sunt,
hi sunt filii Abrahae. Providens autem Scriptura quia

ex fide justificantur gentes, Deus praenuntiavit Abrahae
dicens: quia benedicentur in te omnes gentes [(Genes.
XII, 3)]
. Igitur qui ex fide sunt benedicentur cum fideli
Abraham [(Galat. III, 7, 8, 9)]
. Hunc autem patrem
nostrum Abraham non ex operibus, sed ex fide justificatum
esse confirmans, alio loco sic loquitur: Si
enim Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam,
sed non apud Deum. Quid enim Scriptura dicit? Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad
justitiam
[(Gen. XV, 6)]
: ei autem qui operatur, merces
non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum,
ei vero qui non operatur, credenti autem in eum
qui justificat impium, reputatur fides ejus ad justitiam [(Rom. IV, 2, 3, 4, 5)]
.
49.
Cum ergo Apostolus de his gentibus loquens

quae, naturaliter ea quae legis sunt facientes, ostendunt
opus legis scriptum in cordibus suis [(Rom. II, 14)]
,
de his se loqui testetur qui justificantur, Abraham
autem patrem nostrum non ex operibus, sed ex fide
justificatum esse commemoret, quis audeat illas in
hoc loco gentes accipere quas constat non esse
justificatas ex fide, cum ipse testetur Apostolus quia omne quod non est ex fide peccatum est
[(Rom. XIV,
23)]
, et quia sine fide impossibile est placere Deo [(Hebr. XI, 6)]
?
Quod si Abraham ex fide justificatum
esse constat, cujus semini 314 gentes Apostolus
promissas esse commemorat, quisquis asserit gentes
non ex fide, sed ex operibus justificari posse, quid
superest, nisi ut eas neget ad Abrahae semen, cui
gentes promissae sunt, pertinere? cum Abraham (sicut

Apostolus dicit) pater sit omnium credentium per
praeputium, ut reputetur et illis ad justitiam [(Rom.
IV, 11)]
. Quoniam igitur unus Deus, qui justificat circumcisionem
ex fide, et praeputium per fidem [(Rom.
III, 30)]
, Apostolus autem de his qui justificantur se
loqui monstravit, cum de gentibus naturaliter quae
legis sunt facientibus et opus legis in suo corde habentibus
disputaret: ille sensus est veritati conveniens,
quod [( al. quo)] gentes in eodem loco accipiuntur
quas Deus fidei dono justificat, et in eo quod eis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.