PL 65, col. 483

Epistolae (Fulgentius Ruspensis), J. P. Migne

fidei gratiam tribuit, opus legis suae in eorum cordibus
donata justificatione conscribit, ut sine Testamenti
Veteris littera per Novi Testamenti gratiam
natura renovata opus legis ad hoc scriptum habeat,
ut ad populum Dei, non operum praecedentium merito,
sed justificationis gratuito munere incipiat pertinere.
Quod nobis ore prophetico coelestis dignata
est vulgare doctrina, sancto Hieremia dicente: Ecce
dies venient [(al. veniunt)]
, dicit Dominus, et consummabo
super domum Israel, et super domum Juda Testamentum
novum [(Jer. XXXI, 31)]
. Et paulo post: Quia hoc est Testamentum quod disponam domui
Israel, post dies istos
[(al. illos)]
, dicit Dominus, dabo
leges meas in corda eorum, et in sensibus eorum superscribam
eas, et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi

in populum; et non docebit unusquisque proximum
suum, et unusquisque fratrem suum dicens: Cognosce
Deum: quoniam omnes scient me a majore usque ad
minorem eorum, quia propitius ero iniquitatibus eorum,
et peccatorum illorum jam non memorabor [(Ibid., 33, 34)]
.
CAP. XXVI.
Cognitio Dei sine dilectione nihil prodest.
Fides sine caritate potest esse, non prodesse. --50.
Haec autem scientia in qua sic Deus agnoscitur,
ut peccatorum remissio divinae propitiationis munere
tribuatur, longe alia est ab illa cognitione illorum
qui, cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt,
aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus
suis; qui dicentes se esse sapientes, stulti facti
sunt, et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem

imaginis corruptibilis hominis [(Rom. I, 21,
22, 23)]
. Isti enim quia sine gratia fidei, quae per caritatem
operatur, Deum cognoverunt, ipsa sua cognitione
inexcusabiles facti sunt; hi vero qui Deum
fidei perceptione cognoscunt, inaccusabiles fiunt. Quis enim accusabit electos Dei
[(Rom. VIII, 33)]
? Nemo
utique: Diligentibus enim eis Deum omnia cooperantur
in bonum [(Ibid., 28)]
. Et ideo eos nullus accusat,
quia Deus eos secundum propositum praescitos, et
praedestinatos, vocatosque justificat, atque glorificat;
ut gloriatione legis factorum qua se homo superbus
extollit exclusa, per legem fidei, quae per caritatem
operatur, qui gloriatur, in Domino glorietur [(I
Cor. I, 31)]
.
51.
Quod si quibusdam cognoscentibus Deum, nec

tamen sicut Deum glorificantibus, cognitio illa nihil
profuit ad salutem, quomodo hi poterunt
justi esse apud Deum, qui sic in suis moribus atque
operibus bonitatis aliquid servant, ut hoc ad
finem Christianae fidei caritatisque non referant?
quibus aliqua quidem bona, quae ad societatis humanae 315
pertinent aequitatem, inesse possunt; sed quia
non fide et caritate Dei fiunt, prodesse non possunt.
Etenim fieri potest ut quisquam Deum esse credat,
qui Deum non diligit; ut autem quisquam Deum diligat

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.