PL 65, col. 485

Epistolae (Fulgentius Ruspensis), J. P. Migne

:
quae tamen sine fide Christi nullatenus justificat
sectatores 316 suos, sed eos tenet vinculo impietatis
obstrictos. Haec utique fuit in corde Pauli,
quando fuit incredulus, secundum aemulationem persequens
Ecclesiam Dei, et secundum justitiam, quae in
lege est, conversatus sine querela [(Rom. III, 20)]
.
Quam tamen quia ex Deo non habuit, ideo dicit: Quae mihi fuerunt lucra, haec arbitratus sum propter
Christum detrimenta: verumtamen existimo omnia
detrimentum esse propter eminentem scientiam Jesu
Christi Domini mei, propter quem omnia detrimentum
feci et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam et
inveniar in illo non habens meam justitiam, quae ex
lege est, sed illam quae est ex fide Christi, quae ex Deo
justitia ex fide ad cognoscendum illum
(Philip. III, 6,

7, 8, 9, 10).
53.
Quis non his verbis apostolicis videat justitiam
quae ex lege est esse ex homine, justitiam vero quae
ex fide Christi est non esse nisi ex Deo? Illa est igitur
justitia per quam impius erigitur ut cadat in poenam,
ista autem est per quam justificatus humiliatur
ut exaltetur ad gloriam. Ideo cum in illa quae ex lege
est sine querela conversaretur Apostolus, fuisse se
impium non negat, dicens: Ut quid enim Christus
cum adhuc infirmi essemus secundum tempus pro impiis
mortuus est [(Rom. V, 6)]
? Inimicum quoque Dei
se fuisse veraciter confitetur dicens: Si enim, cum
inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem
Filii ejus, multo magis reconciliati salvi erimus in vita
ipsius ab ira per ipsum [(Ibid., 10)]
. Quid ergo prodesset
Paulo sine cognatione Christi illam quae in lege factorum

est, servare justitiam: cum ipse Salvator noster
Judaeis dicat: Nisi cognoveritis quia ego sum, moriemini
in peccatis vestris [(Joan. VIII, 24)]
. Ergo quia
justitiam quae est ex fide Christi ad cognoscendum
illum esse testatur Apostolus, manifestum est legem
fidei esse, quam se Deus in corde suorum scripturum
esse promisit. Quod ejusdem tenor evidenter ostendit.
Ibi enim dicit Deus: Et non docebit unusquisque
proximum suum, et unusquisque fratrem suum, dicens:
Cognosce Dominum; quia omnes scient me a minore
usque ad majorem eorum [(Jer. XXXI, 34)]
.
54.
Haec est lex, quam Deus scribit in cordibus eorum
omnium, non per conditionem naturae, sed per
largitatem gratiae; non per liberum arbitrium hominis,

sed per ministerium evangelicae praedicationis;
non in lapide per litteram Veteris Testamenti, sed in
corde per Spiritum Dei vivi. Quod beatus Paulus evidenter
insinuat dicens: Epistola estis Christi ministrata
a nobis, et scripta non atramento, sed Spiritu
Dei vivi; non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis
carnalibus [(II Cor. III, 3)]
. Hoc ergo Deus scribit in cordibus
hominum per Spiritum suum, quod exinde diaboli
delevit invidia, per quam mors intravit in orbem
terrarum. Scribit itaque legem fidei, per quam justificat

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.