PL 65, col. 674

De fide (Fulgentius Ruspensis), J. P. Migne

etiam quod Trinitas est, naturaliter verum est, propterea
ipse verus Deus in personis Trinitas est, et
in una natura unus est. Per hanc unitatem naturalem
totus Pater in Filio et Spiritu sancto est, et
totus Filius in Patre et Spiritu sancto est, totusque
Spiritus sanctus in Patre et Filio est. Nullus horum
extra quemlibet ipsorum est [(I Sent., dist. 19, cap.
Et inde)] : quia nemo alium aut praecedit aeternitate,
aut excedit magnitudine, aut superat potestate. Quia
nec Filio nec Spiritu sancto, quantum ad naturae
divinae unitatem pertinet, aut anterior, aut major
Pater est [(Ibidem, cap. Nunc postquam)] ; nec Filii
aeternitas atque immensitas, velut anterior aut major,
Spiritus sancti aeternitatem immensitatemque aut
praecedere aut excedere naturaliter potest. Sicut ergo

nec Filius posterior aut minor est Patre, ita nec Spiritus
sanctus posterior aut minor est Filio. Aeternum
quippe et sine initio est, quod Filius de Patris
natura natus exstitit; et aeternum ac sine initio
est, quod Spiritus sanctus de natura Patris Filiique
procedit. Ob hoc ergo tres unum recte credimus et
dicimus Deum, quia una prorsus 503 aeternitas,
una immensitas, una naturaliter trium est divinitas
personarum.
5.
Teneamus igitur Patrem et Filium et Spiritum
sanctum unum esse naturaliter Deum; neque tamen
ipsum Patrem esse qui Filius est, neque Filium
ipsum esse qui Pater est, nec Spiritum sanctum
ipsum esse qui Pater aut Filius est [(I Sent., dist. 2,
cap. Omnes autem catholici)] . Una enim est Patris

et Filii et Spiritus sancti essentia, quam Graeci οὐσίαν
vocant, in qua non est aliud Pater, et aliud Filius, et
aliud Spiritus sanctus, quamvis personaliter sit alius
Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus. Quod nobis
maxime in ipso sanctarum Scripturarum demonstratur
initio, ubi Deus dicit: Faciamus hominem ad
imaginem et similitudinem nostram [(Genes. I, 26)]
.
Cum enim singulari numero dicit imaginem, ostendit
unam naturam esse, ad cujus imaginem homo fieret.
Cum vero dicit pluraliter, nostram, ostendit eumdem
Deum, ad cujus imaginem homo fiebat, non unam
esse personam. Si enim in illa una natura Patris
et Filii et Spiritus sancti una esset persona, non diceretur, ad imaginem nostram,
sed, ad imaginem
meam; nec dixisset faciamus, sed, faciam. Si vero

in illis tribus personis tres essent intelligendae vel
credendae substantiae, non diceretur, ad imaginem
nostram, sed, ad imagines nostras: una enim imago
trium naturarum inaequalium esse non posset. Sed
dum ad unam imaginem unius Dei homo factus dicitur,
una sanctae Trinitatis essentialiter divinitas intimatur.
Deinde [( al. Denique)] et paulo post pro eo
quod Deus superius dixerat: Faciamus hominem ad

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.