PL 66, col. 16

Epistolae (Joannes II), J. P. Migne

apostolica vestrae sanctitatis sede, nihil penitus immutantes
de ecclesiastico statu, qui hactenus obtinuit
atque obtinet, uno consensu confitentur et
glorificant, praedicantes Dominum nostrum Jesum
Christum unigenitum Filium et Verbum Dei et Dominum
nostrum ante saecula et sine tempore de Patre
natum, in ultimis diebus descendisse de coelis,
et incarnatum de Spiritu sancto, et ex sancta atque
gloriosa Virgine Dei Genitrice Maria natum, et hominem
factum, et crucifixum, unum esse sanctae et
consubstantialis Trinitatis, et coadorandum et glorificandum
Patri et sancto Spiritui. Nec enim alium
Dei Verbum et alium Christum cognoscimus; sed
unum atque eumdem ipsum consubstantialem Patri
secundum divinitatem, et consubstantialem nobis

eumdem ipsum secundum humanitatem, passibilem
carne, eumdem ipsum impassibilem deitate. Ut enim
est in divinitate perfectus, ita idem ipse et humanitate
perfectus est: in una enim substantia deitatem
suscipimus et confitemur, quod Graeci dicunt ὁμοούσιον.
Et quoniam unigenitus Filius, et Verbum Dei
ante saecula et sine tempore de Patre natus, idem
ipse et in ultimis diebus descendens de coelis incarnatus
de Spiritu sancto, et ex sancta atque gloriosa
semper Virgine et Dei Genitrice Maria, homo factus
Dominus noster Jesus Christus proprie et vere Deus
est; ideo et sanctam atque gloriosam Virginem Mariam
proprie et vere Dei Matrem esse dicimus; non
quia Deus Verbum principium ex ipsa sumpserit,
sed quia in ultimis diebus descendit de coelis, et ex
ipsa incarnatus, et homo factus, et natus est, quem

confitemur et credimus (sicut dictum est) consubstantialem
esse Patri secundum deitatem, et consubstantialem
nobis eumdem ipsum secundum humanitatem;
ejusdem miracula et passiones, quas sponte
in carne sustinuit, agnoscentes. Suscipimus autem
sancta quatuor concilia, id est trecentorum decem et
octo sanctorum Patrum qui in Nicaena urbe congregati
sunt; et centum quinquaginta sanctorum Patrum
(qui in hac regia urbe convenerunt; et sanctorum
Patrum) qui in Epheso primo congregati sunt; et
sanctorum Patrum qui in Chalcedone convenerunt,
sicut vestra apostolica sedes docet atque praedicat.
Omnes ergo [namque] sacerdotes sequentes doctrinam
apostolicae sedis vestrae ita credunt et confitentur
et praedicant, unde properavimus hoc ad notitiam
deferre vestrae sanctitatis per Hypatium et Demetrium

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.