PL 66, col. 17

Epistolae (Joannes II), J. P. Migne

beatissimos episcopos, ut nec vestram sanctitatem
lateant, quae a quibusdam paucis monachis
male et Judaice secundum Nestorii perfidiam denegata
sunt. Petimus ergo vestrum paternum affectum,
ut vestris ad nos destinatis litteris, et ad sanctissimum
episcopum hujus almae urbis, et patriarcham
fratrem vestrum (quoniam et ipse per eosdem scripsit
ad vestram sanctitatem, festinans in omnibus
sequi sedem apostolicam beatitudinis vestrae), manifestum
nobis faciatis, quod omnes qui praedicta recte
confitentur suscipit vestra sanctitas, et eorum qui
Judaice ausi sunt rectam denegare fidem condemnat
perfidiam: plus enim ita et circa vos omnium amor
et vestrae sedis crescet auctoritas: et quae ad vos est
unitas sanctarum Ecclesiarum inturbata servabitur,

quando per vos didicerint omnes beatissimi episcopi
eorum quae ad vos relata sunt sinceram vestrae sanctitatis
doctrinam. Petimus autem vestram beatitudinem
orare pro nobis, et Dei nobis acquirere providentiam. Item subscriptio.
Deitas te conservet per
multos annos, sancte ac religiosissime pater.
EPISTOLA ( olim II) JOANNIS PAPAE II AD JUSTINIANUM. Laudat catholici imperatoris egregiam pietatem debitumque ipsius religionis, quo sedem apostolicam, a qua requirebat evangelicam veritatem, prosequebatur. Rogat Augustum, ut quos a recto fidei catholicae itinere aberrare sciret, omni studio adhibito revocaret, et inter alios ipsos legatos a monachis Acaemetis Romam missos.
Gloriosissimo et clementissimo filio Justiniano Augusto,
Joannes episcopus urbis Romae salutem donat..
Inter claras sapientiae ac mansuetudinis vestrae
laudes, Christianissime principum, puriore luce tanquam
aliquod sidus irradiat, quod amore fidei, quod
charitatis studio, edocti ecclesiasticis disciplinis,
Romanae sedis reverentiam conservatis, et ei cuncta
subjicitis, et ad ejus deducitis unitatem, ad cujus
auctorem, hoc est apostolorum primum, Domino loquente
praeceptum est: Pasce oves meas [(Joan. XXI)]
,
quam esse omnium vere Ecclesiarum caput et Patrum
regulae et principum statuta declarant, et pietatis
vestrae reverendissimi testantur affatus. Patet

igitur in vobis impletum fore quod Scripturae loquuntur: Per me reges regnant, et potentes scribunt justitiam [(Prov. VIII)]
.
Nihil est enim quod lumine clariore
praefulgeat, quam recta fides in principe; nihil
est quod ita nequeat occasui subjacere, quam vera

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.