PL 66, col. 194

Prolegomena (Gregorius I), J. P. Migne

Petr.
Sic cuncta esse, ut asseris, constat patenter:
quia verba quae proposueras, rebus probas. Sed
quaeso te, ut indices si sancti viri omnia quae volunt
possunt, et cuncta impetrant quae desiderant obtinere.
CAPUT XXXIII.
ΚΕΦΑΛ. ΛΓ'. Περὶ οὗ παρεκάλεσε Σχολαστίκα ἡ αὐτοῦ ἀδελφή.
ΓΡΗΓΟΡΙΟΣ. Τίς ἐστιν, Πέτρε, ἐν ταύτῃ τῇ ζωῇ τοῦ
Παύλου ὑψηλότερος; ἁλλ' οὗτος περὶ τοῦ σκόλοπος τῆς
σαρκὸς αὑτοῦ τρὶς τὸν κύριον παρεκάλεσε, καὶ οὗπερ
ἐφίετο τυχεῖν οὐκ ἠδυνήθη. Ἐκ τούτου οὖν καὶ περὶ τοῦ
σεβασμίου πατρὸς Βενεδίκτου διηγησομαί σοι ὅτι ὑπῆρχέ
τι ὅπερ ἠθέλησεν, ἀλλ' οὐδαμῶς ἠδυνήθη ἐκπληρῶσαι.
Ἀδελφὴ ὑπῆρχε τῷ μακαρίῳ κατὰ σάρκα, ᾗ ὄνομα Σχολαστίκα,
ἥ τις εὐδοκίᾳ τοῦ παντοδυνάμου Θεοῦ ἡγιασμένη

Gregorius. Quisnam erit, Petre, in hac vita Paulo
sublimior, qui de carnis suae stimulo ter Dominum
rogavit [(II Cor. XII)] , et tamen quod voluit, obtinere
non valuit? Ex qua re necesse est ut tibi de venerabili
Patre Benedicto narrem, quia fuit quiddam quod
voluit, sed non valuit implere. Soror namque ejus.
Scholastica nomine, omnipotenti Domino ab ipso infantiae
tempore dedicata, ad eum semel per annum

venire consueverat. Ad quam vir Dei non longe extra
januam in possessione monasterii descendebat.
Quadam vero die venit ex more, atque ad eam cum
discipulis venerabilis ejus descendit frater: qui totum
diem in Dei laudibus sacrisque colloquiis ducentes,
incumbentibus jam noctis tenebris simul acceperunt
cibos. Cumque adhuc ad mensam sederent,
et inter sacra colloquia tardior se hora protraheret,
eadem sanctimonialis femina soror ejus eum rogavit,
dicens: Quaeso te ne ista nocte me deseras, ut usque
mane de coelestis vitae gaudiis loquamur. Cui
ille respondit: Quid est quod loqueris, soror? Manere
extra cellam nullatenus possum. Tanta vero
erat coeli serenitas, ut nulla in aere nubes appareret.
Sanctimonialis autem femina, cum verba fratris negantis

audisset, insertas digitis manus super mensam
posuit, et caput in manibus omnipotentem Dominum
rogatura declinavit. Cumque de mensa levaret caput,
tanta coruscationis et tonitrui virtus, tantaque
inundatio pulviae erupit, ut neque venerabilis Benedictus,
neque fratres qui cum eo aderant, extra loci
limen quo consederant, pedem movere potuissent.
Sanctimonialis quippe femina caput in manibus declinans,
lacrymarum fluvios in mensam fuderat, per
quas serenitatem aeris ad pluviam traxit. Nec paulo
tardius post orationem inundatio illa secuta est, sed
tanta fuit convenientia orationis et inundationis, ut
de mensa caput jam cum tonitruo levaret: quatenus
unum idemque esset momentum, et levare caput, et
pluviam deponere. Tunc vir Dei inter coruscos et tonitruos

atque ingentis pluviae inundationem videns se ad
monasterium non posse remeare, coepit conqueri

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.