PL 66, col. 146
Prolegomena (Gregorius I), J. P. Migne
Quadam vero die dum idem venerabilis Benedictus
in cella consisteret, praedictus Placidus puer sancti
viri monachus ad hauriendam de lacu aquam egressus
est: qui vas quod tenuerat in aquam incaute
submittens, ipse quoque cadendo secutus est. Quem
mox unda rapuit, et pene ad unius sagittae cursum
eum a terra introrsus traxit. Vir autem Dei intra
cellam positus, hoc protinus agnovit, et Maurum festine
vocavit, dicens: Frater Maure, curre, quia
puer ille qui ad hauriendum aquam perrexerat, in
lacum cecidit, jamque eum longius unda trahit. Res
mira, et post Petrum apostolum inusitata. Benedictione
etenim postulata atque percepta, ad Patris
sui imperium concitus perrexit Maurus; atque usque
ad eum locum quo ab unda deducebatur puer, per
terram se ire existimans, super aquam cucurrit,
eumque per capillos tenuit, rapido quoque cursu
rediit. Qui mox ut terram tetigit, ad se reversus
post terga respexit, et quia super aquas cucurrisset
agnovit, et quod praesumere non potuisset ut fieret,
miratus extremuit factum. Reversus itaque ad Patrem,
rem gestam retulit. Vir autem venerabilis
Benedictus hoc non suis meritis, sed illius obedientiae
deputare coepit. At econtra Maurus pro solo ejus
imperio factum dicebat: seque conscium in illa virtute
non esse, quam nesciens fecisset. Sed in hac
mutuae humilitatis amica contentione accessit arbiter
puer qui ereptus est; nam dicebat: Ego cum
ex aqua traherer, super caput meum melotem abbatis
videbam, atque ipsum me ex aquis educere
considerabam.
Petr. Magna sunt valde quae narras, et ad multorum
aedificationem profutura: ego autem boni viri
miracula quo plus bibo, eo plus sitio.
CAPUT VIII.
ΚΕΦΑΛ. Η'. Περὶ τοῦ ζυμωθέντος ἐν τῷ ἄρτῳ φαρμάκου.
Gregorius. Cum jam loca eadem in amorem Domini
Dei nostri Jesu Christi longe lateque fervescerent,