PL 66, col. 23

Epistolae (Joannes II), J. P. Migne

aut aliquo modo non veram sumpsisse carnem
credatur ex Virgine, sicut asseruit impius Eutyches.
Cui rei probamenta ex Patrum traditionibus consequenter
sanctus Augustinus in libro primo [(cap. 15)]
Praedestinationis: Praedestinatus est ergo Jesus, ut futurus
secundum carnem filius David esset, in virtute
autem Filius Dei simul et filius hominis propter susceptum
hominem, et Filius Dei propter suscipientem unigenitum
Domini proprie et veraciter diceretur.
Leporius in epistola quam Aurelius episcopus Carthaginensis,
et beatus Augustinus, et synodus Africana
firmavit: Nascitur ergo nobis proprie de Spiritu
sancto et Maria semper virgine Deus homo Jesus Filius
Dei.
Gelasius ex libro adversus Nestorium et Eutychem:

« Propterea quod ex te nascitur sanctum, vocabitur
Filius Dei [(Matth. I)]
. » Ex te nascitur, ait, ut
proprietatem de matre sumendam nostrae conditionis
exprimeret. His igitur evidenter ostensum est, illustres
et magnifici filii, quid speraverit imperator,
quid Romana sequatur et colat Ecclesia. Atque igitur
Christum Dominum nostrum unum esse, ut saepe
diximus, sanctae Trinitatis ex duabus naturis cognoscendum,
hoc est in deitate et humanitate perfectum,
non antea existente carne, et postea unita Verbo,
sed in ipso Deo Verbo initium ut esset accipiens:
inde enimvero ex materno corpore caro sumpsit
initium, salva proprietate vel veritate utriusque naturae,
hoc est divinitatis atque humanitatis, Dei Filium
Dominum nostrum Jesum Christum catholici

confitemur, omni posthac commutationis confusione
submota. Neque enim naturas in eo aliter agnoscimus,
nisi differentiam intelligentes et confitentes
divinitatis atque humanitatis. Sed nec duas personas
in Christo intelligimus per id quod dicimus duas naturas,
ut adunationis divisionem facere videamur;
et sit, quod absit, quaternitas, non trinitas, sicut
Nestorius sentit insanus; nec confundimus easdem
unitas naturas, cum unam personam Christi confitemur,
ut Eutyches impius credit. Tomum vero papae
Leonis, omnesque epistolas, nec non et quatuor synodos,
Nicaenam, et Constantinopolitanam, et Ephesinam
primam, et Chalcedonensem, sicut Romana
hactenus suscepit et veneratur Ecclesia, sequimur,
amplectimur atque servamus. Hoc est enim nostrae

fidei firmamentum, haec fidei nostrae petra firmissima.
Haec autem, illustres et magni filii, agens
gratias sollicitudini vestrae intimare curavimus:
plenius tamen directis exemplaribus poteritis agnoscere.
Acoemetas vero, qui se monachos dicunt, qui
Nestoriani evidenter apparuerunt, Romana etiam eos
damnat Ecclesia; a quibus vos propter canonem qui
cum excommunicatis Christianum nec loqui nec
communicare permittit, diligentia pastorali admonere
non desino, ut eorum etiam simplicem collocutionem
vitetis, nihilque vobis cum eis aestimetis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.