PL 66, col. 24

Epistolae (Joannes II), J. P. Migne

esse commune. Quod ideo facio, ne reus silentii inveniar,
si haec ad vestram minime, Christianissimi
filii, notitiam pertulissem. Incolumem magnitudinem
vestram Deus noster custodiat, domini filii,
merito illustres atque magnifici.
EPISTOLA ( olim IV) JOANNIS PAPAE AD EPISCOPOS GALLIAE Contumeliosum Galliae episcopum episcopatu privatum in monasterium redegit ad poenitentiam: Ecclesiam ejus sancto Caesario Arelatensi episcopo commendavit.
Dilectissimis fratribus universis episcopis per
Gallias constitutis Joannes
Innotuit nobis a fraternitate vestra missa relatio,
in qua Contumeliosus multis legitur criminibus involutus.
Et quia hujusmodi persona sacris non potest

inhaerere mysteriis, ab hodierno vel officio eum
nostra censet removere auctoritas, ut in monasterio
constitutus delicti veniam a Domino petere non
omittat. Nihil est enim impossibile ejus clementiae
qui potest cuncta relaxare quae facta sunt. Sed ne
ejus Ecclesia destituta videatur, in ejus loco visitatorem
dari praesenti auctoritate decernimus, qui a
se ita noverit omnia exhibenda, ut nihil de ordinibus
clericorum, nihil de ecclesiastica facultate praesumat,
sed ea quae ad sacrosancta mysteria pertinent exsequatur.
Praedictum autem Contumeliosum, ut habeat
poenitendi licentiam, petitorium dare vobis censemus,
ubi errorem suum evidenter allegans sub die
profiteatur et consule. Dominus vos incolumes custodiat,

fratres carissimi. Data VII idus Aprilis, Flavio
Paulino juniore viro clarissimo consule [Anno Christi
534]
EPISTOLA ( olim V) JOANNIS PAPAE AD PRESBYTEROS ET DIACONOS CONTUMELIOSI EPISCOPI.
Joannes presbyteris, diaconibus et cuncto clero
Ecclesiae in qua fuit Contumeliosus episcopus.
Pervenit ad nos a fratribus et coepiscopis nostris
missa relatio ubi Contumeliosus de criminibus suis
confessus legitur atque convictus. Et quia hujusmodi
sceleribus implicatus sacerdotii non potest ministeria
jam tractare, necessaria vobis solatia credimus visitatoris
adjungere; et ideo in Ecclesia ejus visitatorem
dari nostra decrevit auctoritas, ut Ecclesia suo

privata praesule summi nequeat pontificis solatiis
indigere: cui vos in omnibus parere decernimus, ad
ea tantummodo quae sacris sunt gerenda mysteriis,
ita tamen ut nihil de ecclesiastica facultate praesumat,
et clerus in eo quo nunc est ordine constitutus
nullis gradibus promoveatur, donec proprium sacerdotem
possit habere. Omnem vero hanc sollicitudinem
Caesario fratri et coepiscopo nostro injungimus,
ad cujus curam cuncta quae necesse sint
pertinere censuimus. Dominus vos incolumes custodiat,
dilectissimi filii. Data VII idus Aprilis, Paulino
juniore vire clarissimo consule [Anno Christi 534].
EPISTOLA ( olim VI) JOANNIS PAPAE AD CAESARIUM ARELATENSEM, Cum subjectis canonibus ab eo missis ad examinandam causam Contumeliosi episcopi.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.