PL 66, col. 25

Epistolae (Joannes II), J. P. Migne

Dilectissimo fratri Caesario Joannes.
Charitatis tuae litteras animo libenti suscepimus,
in quibus corporeas necessitates allegans, etiam
quae sacrius ille qui lapsus est fecerit, indicasti.
Dolemus de amissione pontificis, rigorem tamen canonum
servare necesse est. Atque ideo praedictum ab
episcopatus ordine nostra suspendit auctoritas. Neque
enim fas est pollutum criminibus sacris ministeriis
deservire. Sed te ordinante in monasterio
dirigatur, ubi delictorum memor in poenitentia lacrymas

effundere non omittat, ut ab eo qui omnibus
miseretur Domino nostro Jesu Christo misericordiam
valeat promereri. In cujus locum visitatorem constituite,
donec proprium Ecclesia quae evacuata est
ejus sacerdotio merere valeat sacerdotem. Communibus
tamen precibus exorare Deum nostrum debemus,
ut puros cunctos praestet antistites. Si qui
tamen pontificatus immemores criminibus se fortassis
involverint, et eorum personas vulgus cognoscat:
facilius enim a delictis cavent, si non videant etiam
hominibus secreta esse quae fecerint. Quae vero de
his canones praecipiunt, subter adjecimus, ut quae
facienda sunt possitis agnoscere. Deus te incolumem
custodiat, frater carissime [Anno Christi 534].
EPISTOLA AFRICANORUM EPISCOPORUM AD JOANNEM DATA, SED AB AGAPETO EJUS SUCCESSORE ACCEPTA. Pontificem de dubiis quibusdam consulunt.

Domino beatissimo et honorabili sancto fratri et
consacerdoti Joanni, Reparatus, Florentinianus,
Datianus, et caeteri 217 episcopi, qui in universis
conciliis apud Justinianam Carthaginensem [Carthaginem]
fuimus.
Optimam consuetudinem praeteriti temporis, quam
violenta captivitas per annos centum, dolentibus
cunctis, abstulerat, iterum servare cupientes, ad
universalem totius Africae synodum fidei devotione
convenimus, in illa Justinianae Carthaginensis [Carthaginis]
basilica congregationis nostrae primitias
Domino consecrantes, unde nostros patres tyrannus

Hunericus expulerat. Haec basilica Fausti apud nos
dicitur, multis martyrum corporibus insignita, quorum
Deus exaudivit orationes, ut daret hujus rei fiduciam
sacerdotibus. Ibi igitur quantum singuli lacrymantibus
gaudiis flere potuerint, cogitandum
potius beatitudini vestrae dimittimus: in omnibus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.