PL 66, col. 257

Regula cum commentariis (Benedictus Nursiae), J. P. Migne

quidquid eis praecipitur: in quo iterum discrepant a
coenobitis, quorum est alieno parere imperio; non
quod placuerit eligere. Sed miseri non advertunt
quod ait abbas Piamon apud Cassianum: Hos arbitrii
sui tepor vivos ad inferna demergit.
Quartum vero genus est monachorum quod nominatur 53 gyrovagum. ] Hi sunt quos ementito eremitarum
nomine, nigris vestibus indutos, capite comatos,
urbes obeuntes, cum saecularibus ac mulieribus
conversantes, in monasteria retrudi, aut in
solitudinem abigi praecepit sexta synodus can. 42:
quos S. Isidorus
[(S. Isid. lib. II de Eccl. Off. c. 15)] Circilliones,
S. Augustinus
[(Aug. in ps. CXXXII)] Circelliones
et Circumcelliones, Bernardus Cassinensis Circumcellariones
appellant, eo quod cellas semper
vagi et nunquam stabiles circumirent; de quibus
Synesius episcopus: « Vagantur quidam apud nos
vacantivi. Hi certam quidem nullam legem habere
volunt, qui quam habebant antea reliquerunt, eo
vagantes ubi majus compendium est. »
Qui tota vita sua per diversas provincias, ] id est
per diversas regiones diversaque regna; neque enim
eos capere possunt angustissimi coenobiorum carceres;
imo minus lata sunt spatiosissima solitudinis
loca: nec una ad vagandum provincia contenti, per
diversas discurrunt, ut verissime cum Bernardo
Cassinensi, de toto mundo claustrum sibi fecisse diceres.
At vero quis eorum artes sic vagando, sic discurrendo
explicet? Juvat hic Augustinum graphice
omnino eas depingentem proferre
Lib. de Opere
monach., c. 28
: « Tam multos, inquit, hypocritas
sub habitu monachorum usquequaque dispersit, hostis
scilicet humani generis, circumeuntes provincias,
nusquam missos, nusquam fixos, nusquam
stantes, nusquam sedentes. Alii membra martyrum,
si tamen martyrum, venditant; alii fimbrias et phylacteria
sua magnificant; alii parentes aut consanguineos
suos in illa vel illa regione se audisse vivere,
et ad eos pergere mentiuntur; et omnes petunt,

omnes exigunt, aut sumptus lucrosae egestatis, aut
simulatae pretium sanctitatis. »
Per diversorum cellas. ] Cellae vocabulum diversimode
potest accipi: 1º Pro eo omni in quo aliquid
reconditur et absconditur; nam cella dicitur a celando.
2º Pro secretiori aliquo templi loco, in quem ingredi
non cuilibet fas erat, ut pote ubi Dei sedes existebat.
Sic Varro Lib. IV de Ling. Lat.: « Et ideo,
inquit, in aedibus sacris ante cellam, ubi sedes Dei
sunt, Graeci dicunt πρόδομον. » 3º Pro loco in quo
dormire solent monachi, sicut in Regula S. P. Benedicti,
cap. 22: Candela in eadem cella ardeat usque
mane. 4º Pro cubiculis monachorum, quae singula
singulis assignata fuisse, etiam apud veteres constat
ex Justiniani novella 5 de Monachis; unde conc.
Turonense secundum: « Nec cellas eis liceat habere
communes, ubi bini maneant, sed singulares jaceant. »
5º Pro parvis anachoretarum habitaculis, quia ibi
remoti ab omni hominum commercio absconditi latent,
ut Deo revelent vias suas. 6º Pro monasterio

sive coenobio, unde Scholasticam sororem suam alloquens
S. Benedictus, « manere, inquit, extra cellam
nullatenus possum; » et S. Gregorius, lib. I, ep.
54: « Oratorium B. Mariae, quod nuper in cella
fratrum aedificatum est, ubi Marinianus abbas praeesse
cognoscitur. 7º Tandem pro parvo monasterio, quod
majori subest, et vulgo prioratus seu praepositura
nuncupatur, de quibus est canon 44 concilii 54 Aquisgranensis:
Ut abbatibus liceat habere cellas, in
quibus aut monachi sint aut canonici, et abbas provideat
ne minus de monachis habitare permittat
quam sex. » Hic vero cellae vocabulum potest intelligi
tribus posterioribus acceptionibus; certum est
enim gyrovagos illos et anachoretas visitasse, et coenobitas,
sive in majoribus monasteriis, sive in minoribus
egissent, quin et urbes circuivisse patet ex
can. 42 sextae synodi.
Ternis aut quaternis diebus hospitantur, ] id est

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.