PL 66, col. 258
Regula cum commentariis (Benedictus Nursiae), J. P. Migne
quandiu laute, ut hospites pertractantur, ut exponit
Boherius. Sciunt nimirum eam esse monasteriorum
consuetudinem, ut hospites aliquantis post adventum
diebus, humanius et solito lautius excipiantur; quibus
evolutis ad communem fratrum vivendi rationem
rediguntur, ut de Nitriensibus narrat Palladius, apud
quos « prope ecclesiam positum est xenodochium, in
quo venientem hospitem toto tempore accipiunt,
etiamsi biennium aut triennium voluerit manere,
donec velit sponte sua recedere, permittentes ei una
hebdomada manere in otio, aliis deinceps diebus occupant
eum in operibus, aut in horto, aut in pistrino,
aut in coquina. » Quandiu ergo in otio remanere
permittuntur, quandiu lautioribus cibis excipiuntur,
tandiu hospitantur: at ubi ad communem coenobii
disciplinam sunt cogendi, valefaciunt, « et mox de
vicinis monachis aut monasterii positione interrogant:
ubi cum inde levaverint, ponant vel applicent
velut lassi, » ut loquitur Magister in Regula cap. 1.
Semper vagi et nunquam stabiles, ] sive, ut dicit
S. Basilius In Constit. monast. c. 9, « instabiles
locum mutant identidem, modo ad hos, modo ad illos
fratres se conferunt, et irrequieto acti impetu se
in circumlustrandis assidue monasteriis occupant: »
quorum mens non magis corpore stabilis aut firma
subsistit, sed, ut ait iterum S. Basilius Ibid.. « horum
volucris animus continenter flabris veluti quibusdam
pulsatur, horum consilia assimilia vespertilionum
volatibus sunt; quippe qui in directum nunquam
feruntur, sed tortuoso et incerto volatu huc
illucque temere pererrant ac circumaguntur. » Ac de
his maxime intelligenda videntur illa S. Hildegardis
in Regulam S. Benedicti verba: « Ante tempora B.
P. Benedicti nulla certa regula monachi confirmati,
diversa incertitudine ac instabilitate hac et illac
vagabantur, certo magisterio et certa locatione carentes;
quapropter ipse vitia instabilitatis morum
illorum describens, ut vita eorum a fidelibus monachis
devitetur, monet. »
Et propriis voluptatibus, et gulae illecebris servientes. ]
Propriis voluptatibus,
ut pote qui « per simulationem
charitatis carnis libidinibus obsequuntur, » ut
ait S. Basilius In Constit. monast. c. 9. Et gulae illecebris:
ideo enim semper discurrunt, nec plus
ternis quaternisve diebus in monasteriis hospitantur,
quia sic « pro hospitum adventu, inquit Regula
Magistri Cap. 1, a diversis volunt quotidie
noviter suscipi, et pro gaudio supervenientium
exquisita sibi pulmentaria apparari, et animantia 55
pullorum sibi curant quotidie a diversis hospitibus
pro adventu cultello occidi . . . per occasionem
itineris intestinas suas latiori coena vel prandio
inquinatas infinitis poculis magis quam pedes fomentari
desiderant; et post exinanitam a famelico
hospite mensam, et miculas ipsas panis post viam
detersas, sitim suam sine verecundia hospiti ingerentes,
si calix his casu defuerit, rogatur hospes in ipsa
patella ut misceat; et postquam ex utraque parte nimietate
cibi et potus percalcati usque ad vomitum
fuerint, totum laboriosae viae imputant quod gula lucravit . . .
Ideoque magis eligunt ambulare, et noviter
per diversos hospites mutatos, et varias refectiones,
ut per occasionem sitientis viae repropinata pocula
sumant. Hoc ergo agunt, ut gulae suae magis quotidie
peregrinari videantur quam animae. » Hactenus Magister,
quae gyrovago cuidam Philippo nomine exprobrat
S. Isidorus Pelusiota Lib. I, ep. 41: « Loca
subinde commutans pingurorem potius, ut videtur,
mensam, quam firmiorem ac solidiorem eruditionem
quaerens. »
Circa sanctae Regulae textum obiter hic notandum
est, S. Patrem non simpliciter dicere gyrovagos gulae
servire; sed gulae illecebris: dicitur autem « illecebra,
inquit Hildemarus, eo quod illiciat in aliud peccatum:
verbi gratia, ex gula nascitur saturitas, ex
nimia saturitate aliquando fornicatio. » Hac ergo loquendi
ratione S. Benedictus indicat soli gulae, nisi