PL 66, col. 260

Regula cum commentariis (Benedictus Nursiae), J. P. Migne

Basilius Reg. fus. c. 7, sed ad necessariorum subministrationem
alii aliorum opera indigent. »
Secundo. Propriam coenobita non sequitur voluntatem,
sed ad illius exemplum qui pro nobis factus
est obediens usque ad mortem, humiliter abbati subjectus
in omnibus obtemperat: at vero eremita cum
supra se neminem habeat cui subjiciatur, neminem
imperantem cui obsequatur, obedientiae merito privatur.
Quas quidem duas rationes tanti faciebat abbas
Joannes, ut eas omnibus deserti utilitatibus anteferret,
uti ipse testatur apud Cassianum
Collat. 19,
cap. 6
sic loquens: « Si mihi in coenobio constituto
ab illa puritate cordis aliquid fuerit imminutum, 57
ero solius evangelici praecepti compensatione contentus,
quod certum est omnibus illis eremi fructibus
non posse postponi, ut scilicet de crastino nihil
cogitem, et usque ad finem subjectus abbati illum
atiquatenus videar aemulari de quo dicitur: Humiliavit
semetipsum factus obediens usque ad mortem, merearque
illius verbum humiliter dicere, quia non veni

facere voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui
misit me Patris. » Et S. Cuthbertus et ipse anachoreticam
vitam ducens, teste Venerabili Beda in ejus
Vita Saec. II Bened., c. 22, « hoc quoque fratribus
solebat intimare, ne conversationem ejus quasi singulariter
celsam mirarentur, quia contemptis saecularibus
curis securus vivere mallet; sed jure, inquit, est
coenobitarum vita miranda, qui abbatis per omnia
subjiciuntur imperiis, ad ejus arbitrium cuncta vigilandi,
orandi, jejunandi, atque operandi tempora
moderantur, quorum plurimos novi parvitatem meam
longe et munditia mentis et culmine gratiae prophetalis
anteire. »
Tertio. « Dilectionis Christi ratio, inquit S. Basilius Regul. fus. cap. 7,
non permittit ut quisque quod
suum est spectet; dilectio enim, inquit, non quaerit
quae sua sunt: at solitaria vita unicum scopum habet,
ut quisque quod suum est quaerat. »
Quarto. Facilius in eremo cadit monachus quam

in coenobio; libentius enim ad solitarium accedit cum
omni daemonum caterva tentator, eumque omni alieno
destitutum auxilio facili superat negotio. Hac potissimum
ratione sanctimonialem quamdam ab eremo
deterret S. Bernardus, ad hanc ejus objectionem sic
respondens Epist. 115: « An non mihi mea pudicit a
tutior erit in eremo, ubi in pace cum paucis, aut sola
conversans soli placeam cui me probavi? Nequaquam:
nam volenti perperam agere, et desertum abundantiam
habet, et nemus umbram, et silentium solitudo;
malum quippe, quod nemo videt, nemo arguit; ubi
autem non timetur reprehensor, securius accedit tentator,
licentius perpetratur iniquitas. In conventu vero
bona, si qua facis, nemo prohibet; malum vero facere
si vis, non licet; mox etenim a pluribus comperitur,
arguitur, emendatur. » Accedit quod jam notavit
Petrus Venerabilis Lib. I epist. 20: « Non enim ut in
acie fieri solet, multi contra multos, nec ut in duello
unus contra unum, sed inusitato praeliandi more
solus contra plurimos et numero et virtute praestantes

dubia sub sorte contendit » anachoreta. Hac ratione
Victorianus abbas Assanensis in Hispania
In ejus
Vita, n. 19, Boll. 12 Januar.
, cum quosdam videret
monachos, qui « foris vitam solitariam degebant in
diversis oratoriis cellisque, eos ad coenobium revocavit,
certamque eis vivendi regulam ac normam praescripsit,
bonum esse praedicans et jucundum habitare
fratres in unum, ubi sit cor unum et anima una;
necessarium esse junctis viribus adversus antiquum
et vafrum hostem pugnare, plurimumque momenti
afferre spiritalibus athletis, si mutuo sese exhortationibus
et exemplis ad strenue dimicandum excitent,
magnas quidem hostis vires esse, sed multum eas
debilitari plurium simul repugnantium virtute, non
facile expugnari fidelium castra quae sunt charitate
vallata. »
58 Quinto. Tardius a peccato resurgit eremita,
1º quia multis obnoxius vitiis, ea non agnoscit;

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.