PL 66, col. 261

Regula cum commentariis (Benedictus Nursiae), J. P. Migne

2º quia licet ea cognosceret, non tamen facile emendaret,
cum a quo reprehendatur habeat neminem:
« In solitudine, inquit iterum S. Basilius
Reg. fus.
c. 7
, et illud accedit, quod non facile defectum et erratum
suum agnoscit, qui solus est, cum non habeat
a quo in mansuetudine, et affectu misericordiae arguatur,
et corrigatur; reprehensio enim saepe etiamsi
ab inimico fiat, emendationis desiderium affert
viro bono. » At vero « qui inter multos peccat, a
peccato facile abducitur per condemnationem, quae
a pluribus concorditer infertur, magis veretur, ut
competat illi illud Pauli: sufficit illi qui hujusmodi
est increpatio quae fit a pluribus. »
Sexto. « Mandata Dei a pluribus unitis facilius perficiuntur,
ab uno autem non ita; dum enim is unum
exsequitur, aliud impeditur; dum infirmos visitat, a
susceptione hospitum retrahitur S. Basil. ibid.. »
Septimo. « Qui solus est spiritualia dona recipere
non valet, sed secundum proportionem fidei, quae
in unoquoque est, et subministrationis spiritus, quae

est in vitae communicatione, cujusque proprium donum
commune fit eis qui una conversantur; nam alii
datur sermo sapientiae, alii vero sermo scientiae, alii
fides, etc., quorum quodque non magis qui accipit,
sui ipsius, quam aliorum gratia habet; ut necesse
sit in vita communi Spiritus sancti operationem, quae
in unoquoque, est ad omnes pertingere. Qui igitur
separatus vivit unum aliquod donum habet, idque
per otium in seipso defossum inutile reddit . . . . qui
vero multorum in convictu constitutus est, et proprio
dono fruitur, licet communicando illud multiplicet,
etiam quae aliorum sunt velut propria lucrifacit Ibid..
»
Octavo. « Utilior est vita communis ad conservationem
eorum donorum quae a Deo donata sunt, »
infit iterum S. Basilius Ibid.. At vero in solitudine
non modo gratuita dona, sed virtutes multo labore
in coenobio acquisitas facillime deperdit, cujus rei
periculum fecerat S. Bernardus cum diceret
Serm.

64 in Cant.
: « Quantos ex monasteriis spiritu ferventes
eremi solitudo suscepit, et aut tepefactos evomuit,
aut tenuit contra eremi legem non modo remissos,
sed etiam dissolutos; sicque apparuit vulpeculam
affuisse ubi tanta facta est vastatio vineae,
id est vitae et conscientiae hominis detrimentum: cogitabat
si solus degeret multo se copiosiores fructus
spiritus percepturum, quippe qui in communi vita
tantum spiritalis gratiae fuisset expertus; et bona
visa est sua cogitatio sibi, sed rei exitus indicavit
magis eamdem illi cogitationem vulpem demolientem
fuisse. » Et ante ipsum S. Joannes Climacus
Grad.
4
: « Animadverti alios per obedientiae disciplinam
perfectos, cura praesidis ad promptum peccatorum
lugendorum sensum, ad miram mansuetudinem, continentiam,
diligentiam, invictam constantiam,
et ardorem spiritus redactos; quibus insidiantes
cacodaemones persuadere student aptos jam
illos esse ad solitudinem, per quam ad supremum virtutis
et apathiae gradum possint eniti, atque infelices

isti sic delusi, fida portus religiosi 59 statione relicta,
in altum solitudinis pelagus abrepti, ingruente tempestate,
gubernatorum ope destituti, impuri demum
salsique maris hausti fluctibus, miserandum in modum
perierunt. »
Nono. Inter caetera praesertim superbiae obnoxius
est solitarius: « In solitudine, inquit S. Hieronymus Epist. 4,
facile obrepit superbia, si parumper jejunaverit,
hominemque non viderit, putat se alicujus
esse momenti, oblitusque unde et quo venerit, intus
corde, lingua foris vagatur; » et S. Basilius
Reg.
fus. c. 7
: « Periculosa est vita solitaria, quod solitarius
sibi ipsi complacet; cum enum neminem habeat
qui opus ejus probare queat, ad mandati divini
perfectionem se pervenisse putat. »
Decimo. Vix unquam eremita ad summum perfectionis
apicem ascendisse potest, quia, ut dicit S.
Basilius Ibid., « solitarius quantum in bonis operibus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.