PL 66, col. 262
Regula cum commentariis (Benedictus Nursiae), J. P. Migne
promoveat non intelligit, cum omnis illi in mandatis
Dei operandi materia sublata sit; ubi enim
animi humilitatem ostendet, cum neminem habeat
quo se humiliorem possit exhibere? etc. »
Undecimo. Nullum est solitudinis exercitium quod
in coenobio implere non possis: unde Petrus Blesensis
in libro contra depravatorem: « Habebas in
claustro secretum solitudinis, locum poenitentiae,
pacem animae, contemplationis arcanum, gaudium in
Spiritu sancto, consilium in haesitatione, in tentatione
remedium, in omnibus efficax beneficium medicinae.
Ibi virtutum schola est, summus ibi modestiae
usus, morum regularitas, legendi libertas, fraternitatis
affectio, omnium communicatio, disciplinae vigor,
lex obedientiae, vinculum charitatis, et mutua obsequela. »
Duodecimo. Tandem copiosior in coelo merces
coenobitae servatur, ut discimus ex visione cujusdam
Patris, quam refert Rufinus his verbis
Lib. III de
Vit. Pat. n. 141
: « Quidam ex Patribus in exstasi
positus vidit quatuor ordines ante Deum: et primus
quidem erat hominum infirmantium, et gratias agentium
Deo; secundus vero erat eorum qui hospitalitatem
sectantur, et in hoc stant et ministrant; tertius
vero illorum qui solitudinem sectantur, et non
vident homines; quartus vero illorum qui propter
Deum et obedientiam solliciti et subjecti sunt Patribus.
Erat ergo tribus illis ordinibus hic ordo superior,
qui obedientiam exhibebat, et utebatur torque
aurea, et majorem gloriam prae caeteris possidebat.
Dixit autem senex ei qui sibi hoc in exstasi demonstrabat:
Quare hic ordo quartus majorem caeteris
gloriam habet? Ille autem respondit ei dicens: Quia
omnes isti alii habent aliquam requiem adimplendo
quamvis in bonis operibus voluntates suas. Obediens
autem propriam voluntatem relinquens pendet in
Patris voluntate jubentis, et ideo majorem prae caeteris
gloriam est sortitus. »
His atque aliis hujusmodi rationibus convicti
asceticae vitae magistri, anachoresi non modo non
inferiorem, sed et longe utiliorem vitam coenobiticam
praedicarunt; unde et abbas Joannes apud Cassianum Coll. 19, c. 3
cum viginti annos in solitudine exegisset,
ad coenobium libens et gaudens reversus est:
S. P. Benedictus et multi alii ab anachoresi incoeperunt, 60
in coenobio vitae finem fecerunt; eosque
qui ita agerent plurimum commendat S. Joannes
Climacus, uti testantur haec ejus verba Grad. 4:
« Quisquis in solitudine versatus suam ipsius imbecillitatem
coepit recognoscere, indeque ad coenobium
demigrans seipsum ultro obedientiae auctorat et
addicit, hic caecus ante, repente sine labore coepit
Christum respicere. » Quapropter cum SS. Patres e
coenobio ad eremum transmigrare permittunt aut
suadent, non id omnibus indifferenter, etiam iis qui
aliquantum in via virtutis profecisse videntur; sed
illis duntaxat qui ad tantum perfectionis gradum
ascenderunt, ut de eorum casu timendi nulla vel
levissima appareat umbra, permissum esse asserendum
est: alioquin si vitiis obnoxii secreta solitudinis
expeterent, non modo non permittendi, sed et si jam
petiissent revocandi ad monasterium forent. Sic S.
Joannes Climacus narrat, quod cum aliquando quosdam
inviseret anachoretas, aliquosque irae obnoxios
reperisset: « His ego, inquit, pie suasi ut e
solitudine ad monasteria migrarent, ne ex hominibus
in daemones verterentur; » et S. Isidorus, qui, ut
supra vidimus in lib. II de Divinis Officiis, cap. 15,
nullum ante permittit ad eremum transire quam
viginti minimum annos in monasterio cum fratribus
exegerit, in Regula sua omnem prorsus reclusionem
excludit: « Nullus, inquit Cap. 5, separatam cellulam
a coetu remotus expetet, in qua sub studio reclusionis,
aut latenti vitio serviat, et maxime vanae
gloriae, aut mundialis opinionis famae; nam plerique
proinde reclusi latere volunt, ut pateant, ut qui viles