PL 66, col. 263

Regula cum commentariis (Benedictus Nursiae), J. P. Migne

erant aut ignorabantur, foris positi sciantur, atque
honorentur inclusi; nam revera omnis qui propter
Abbas qui praeesse dignus est monasterio, semper
meminere debet quod dicitur, et nomen Majoris
factis implere. Christi enim agere vices in monasterio
creditur, quando ipsius vocatur praenomine, dicente
Apostolo:
Accepistis spiritum adoptionis filiorum, in
quo clamamus, Abba, Pater
Rom. I
. Ideoque abbas
nihil extra praeceptum Domini (quod absit) debet
aut docere, aut constituere, vel jubere: sed jussio
ejus vel doctrina, fermentum divinae justitiae in
discipulorum mentibus conspergatur.
61 Memor sit semper abbas, quia doctrinae suae
vel discipulorum obedientiae, utrarumque rerum in
tremenda judicio Dei facienda erit discussio. Sciatque
abbas culpae pastoris incumbere quidquid in ovibus

paterfamilias utilitatis minus potuerit invenire. Tantum
iterum liber erit, ut si inquieto vel inobedienti
gregi pastoris fuerit omnis diligentia attributa, et
morbidis earum actibus universa fuerit cura exhibita,
pastor earum in judicio Domini absolutus, dicat
cum Propheta Domino:
Justitiam tuam non abscondi
in corde meo, veritatem tuam et salutare tuum dixi
Ps. XXXIX
:
ipsi autem contemnentes spreverunt me.
Et tunc demum inobedientibus curae suae ovibus poena
sit eis praevalens ipsa mors.
Ergo cum aliquis suscipit nomen abbatis, duplici
debet doctrina suis praeesse discipulis; id est omnia
bona et sancta factis amplius quam verbis ostendat;
ut capacibus discipulis mandata Domini verbis proponat:
duris vero corde et simplicioribus, factis
suis divina praecepta demonstret. Omnia vero quae

discipulis docuerit esse contraria, in suis factis indicet
non agenda, ne aliis praedicans ipse reprobus inveniatur I Cor. IX,
nequando dicat illi Deus peccanti:
Quare
tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum
per os tuum? Tu vero odisti disciplinam, et projecisti
sermones meos post te
Psal. XLIX
. Et qui in fratris tui
oculo festucam videbas, in tuo trabem non vidisti Matth. VII.
Non ab eo persona in monasterio discernatur. Non
unus plus ametur quam alius, nisi quem in bonis
actibus aut obedientia invenerit meliorem. Non praeponatur
ingenuus ex servitio convertenti, nisi alia
rationabilis causa existat. Quod si ita justitia dictante
abbati visum fuerit, et de cujuslibet ordine id faciat;
sin alias, propria teneant loca: quia sive servus,
sive liber I Cor. XII, omnes in Christo unum sumus:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.