PL 66, col. 264
Regula cum commentariis (Benedictus Nursiae), J. P. Migne
vitae quidem a turbis discedit, quanto magis a publico
separatur, tanto minus latet. »
CAPUT II. Qualis debeat esse abbas.
et sub uno Domino aequalem servitutis militiam
bajulamus:
quia non est personarum acceptio apud
Deum
Act. X
. Solummodo in hac parte apud ipsum
discernimur, si meliores ab aliis in operibus bonis et
humiles inveniamur. Ergo aequalis sit ab eo omnibus
charitas: una praebeatur in omnibus, secundum
merita, disciplina. In doctrina namque sua abbas
apostolicam 62 debet illam semper formam servare,
in qua dicit: Argue, obsecra, increpa [(I Tim. IV)]
, id
est, miscens temporibus tempora, terroribus blandimenta:
dirum magistri, pium patris ostendat affectum:
id est indisciplinatos et inquietos debet durius
arguere; obedientes autem, et mites, et patientes,
ut in melius proficiant, obsecrare; negligentes autem
et contemnentes, ut increpet et corripiat, admonemus.
Neque dissimulet peccata delinquentium: sed mox
ut coeperint oriri, radicitus ea, ut praevalet, amputet,
memor periculi Heli sacerdotis de Silo I Reg. II.
Et honestiores quidem atque intelligibiles animos,
prima vel secunda admonitione verbis corripiat; improbos
autem et duros corde, ac superbos, vel in
obedientes, verberum vel corporis castigatione in ipso
initio peccati coerceat, sciens scriptum: Stultus verbis
non corrigitur. Et iterum:
Percute filium tuum virga,
et liberabis animam ejus a morte
Prov. XXIII
. Meminere
debet semper abbas quod est, meminere quod
dicitur, et scire quia cui plus committitur, plus ab
eo exigitur. Sciatque quam difficilem et arduam rem
suscepit regere animas et multorum servire moribus.
Et alium quidem blandimentis, alium vero increpationibus,
alium suasionibus, et secundum uniuscujusque
qualitatem vel intelligentiam, ita se omnibus
conformet et aptet, ut non solum detrimenta gregis
sibi commissi non patiatur, verum in augmentatione
boni gregis gaudeat.
Ante omnia, ne dissimulans aut parvipendens
salutem animarum sibi commissarum, plus gerat
sollicitudinem de rebus transitoriis, et terrenis, atque
caducis; sed semper cogitet quia animas suscepit
regendas, de quibus et rationem redditurus est; et ne
causetur de minore forte substantia, meminerit scriptum:
Primum quaerite regnum Dei et justitiam ejus:
et haec omnia adjicientur vobis
Matth. VI
. Et iterum:
Nihil deest timentibus eum
Psal. XXXIII
.
Sciatque quia qui suscipit animas regendas paret