PL 66, col. 266

Regula cum commentariis (Benedictus Nursiae), J. P. Migne

discussionem pastoris de creditis ovibus, cum de
alienis ratiociniis cavet, redditur de suis sollicitus;
et cum de admonitionibus suis emendationem aliis
subministrat ipse efficitur a vitiis emendatus.
COMMENTARIUS
Ideoque. ] Si vicem Domini in monasterio abbas
agere creditur.
Nihil extra praeceptum Domini. ] Id est contra,
ultra, vel praeter praeceptum Domini, quod divinis
continetur in Scripturis, in Regula, in vitis, et
scriptis SS. Patrum.
Debet aut docere. ] Verbo vel exemplo; quia duplici
debet doctrina suis praeesse discipulis.
Aut constituere. ] Id est statuta aut decreta sancire.
Vel jubere. ] Id est imperare. Quae tria posuit S.
Pater, « quia, ut dicit Bernardus Cassinensis, in
istis tribus quasi tota pendet potestas abbatis, ut
doceat sana, constituat justa, jubeat licita, possibilia
et honesta. »
Sed jussio ejus, vel doctrina fermentum divinae justitiae
in discipulorum mentibus conspergatur. ] Fermentum
aliquando in bonam, aliquando in malam partem
sumitur; quia licet corrumpat farinae massam,
eam tamen corrumpendo sapidam reddit. Tunc ergo
fermentum divinae justitiae in mentibus discipulorum
abbatis doctrina conspergitur, cum divinam justitiam
sapidam, suavem, et delectabilem discipulis reddit:
vel si fermentum sumatur pro charitate, et dilectione
Dei, ut nonnullis placet, doctrina et jussio
abbatis divinae justitiae fermentum fit, cum divinam
justitiam dura licet imperantem amabilem facit.
Memor sit semper abbas quia doctrinae suae, vel
discipulorum obedientiae, utrarumque rerum in judicio
Dei facienda erit discussio. ] Ne contra praeceptum
Domini abbas aliquid praesumat, hunc sapienter
omnino S. Pater admonuit, ut memor sit
semper quia doctrinae suae, vel discipulorum obedientiae,
simul in tremendo Dei judicio facienda erit
discussio: quae quidem verba, ut ait Smaragdus,
non indigent expositione, sed potius abbatibus et
monachis fortissimum incutiunt 65 pavorem. Tria
nihilominus hic inquirit Hildemarus. Primum est,
cum abbatis doctrinae simul et discipulorum obedientiae
facienda erit discussio, cur solum abbatem, et
non simul discipulos monuit esse memores futurae
discussionis. Dixit enim: memor sit semper abbas,
nec addidit, et monachi. Respondet idem Hildemarus:
« Dixit solummodo abbatem memorem esse, ut
ille sollicitus sit de doctrina sua, et discipulos reddat
sollicitos de obedientia sua. Altero vero modo
idcirco dixit abbatem solummodo memorem esse

debere, eo quod ille tam de doctrina sua quam de
obedientia discipulorum suorum redditurus est rationem
Deo in die judicii, et propterea dixit obedientia
discipulorum utrum sit perfecta, an imperfecta
obedientia, sicut tota doctrina abbatis si plus fuerit,
an minor illa doctrina, quam debet. »
Secundum est cur semper? Respondetque: « Quia
voluit S. Benedictus ut nunquam a corde abbatis
discussio ista recedat. » Hinc tanta S. Patris sollicitudo
extremi judicii in memoriam abbatis revocandi,
ut vix unquam de eo loquatur in Regula, quin illud
ejus menti intimet, et revera nihil ita praesumptionem
abbatis coercere, eumque intra sui limites officii continere
potest, sicut jugis memoria futurae discussionis.
Praeclare admodum Xistus philosophus
Citatur
a Boherio in I comm.
in libro Sententiarum Moralium
ait: « Cum praees omnibus, memento quia et tibi
praeest Deus; et judicare homines scito, quia et judicaberis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.