PL 66, col. 267

Regula cum commentariis (Benedictus Nursiae), J. P. Migne

a Deo: majus periculum judicantis quam
ejus qui judicatur. »
Tertium est cur dixerit tremendo; satis fuisset
enim dicere: In die judicii? Et respondet: « Ideo
dixit, tremendo, ut timorem incuteret legentibus
hanc legem. » Et quia revera tremendum erit et terribile
illud judicium: « Quid enim tam pavendum,
inquit S. Bernardus Serm. 8 in psal. XC, tam plenum
anxietatis, et vehementissimae sollicitudinis
excogitari potest, quam judicandum astare illi tam
terrifico tribunali, et incertam adhuc exspectare sub
districto judice sententiam? » Et S. Hieronymus Lib. II cont. Pelag.:
« Quis intrepidus vadit ad judicium
Dei, habens conscientiam peccatorum? » Sane
de seipso S. doctor loquens ait In Matth.: « Quoties
diem illum considero, toto corpore contremisco. »
Si ergo sanctus et justus pavebit, impius et
peccator ubi parebunt?
Sciatque abbas culpae pastoris incumbere quidquid

in ovibus paterfamilias utilitatis minus potuerit invenire. ]
In quem locum Hildemarus: « Ac si diceret,
inquit, sicut paterfamilias inquirit diligenter pastorem
ovium suarum de negligentiis earum, inquirit
quare mortua est ovis mea, quare lupus rapuit illam? . . .
Quod si pastor illi potuerit mittere rationem
de infirma, vel mortua ove, tunc liberabitur; si vero
non potuerit, poenae subjacebit. Ita et Dominus faciet
cum abbate. Paterfamilias est Dominus; pastor vero
est abbas; oves autem intelliguntur monachi; tempus
quo missurus est rationem abbas, intelligitur
vita futura, in qua debet abbas mittere rationem de
negligentiis monachorum suorum. »
66 Quod autem dicit: quidquid in ovibus, etc., « Id est
non solum de spiritali negligentia, verum etiam de
temporali eorum necessitate missurus erit rationem, »
inquit iterum Hildemarus; et revera qui dicit, quidquid,
omnino nihil omittit, nec minus abbas suis
temporalia providere tenetur, quam spiritalia, cum
vix ista sine illis valeant exercere.
Utilitatis minus potuerit invenire. ] Terribilis plane
sententia; si enim culpae pastoris incumbat quidquid
in ovibus minus utilitatis paterfamilias invenerit,
quid si aegras, quid si mortuas, aut a voraci lupi
dente discerptas repererit? Pellem haud dubium pro
pelle reddet. Scriptum est, quia filius non portabit
iniquitatem patris; at pater profecto portabit iniquitatem
filii. « Hinc est quod cum Israeliticus ille
populus initiatus esset Beelphegor in deserto, inquit
Petrus Damiani Lib. IV, ep. 15, et in scorta Moab
turpiter corruisset; iratus furore Dominus adversus
Israel dixit ad Moysen: Tolle cunctos principes populi,
et suspende eos in patibulis contra solem, ut
avertatur furor meus ab Israel. Quid est quod populus
in luxuriae voraginem labitur, et in eorum praepositos
vindicatur? Subditi delinquunt, et principes
in patibulis suspenduntur; scilicet alius est qui peccat,
alius ille qui vapulat. Cur hoc, nisi quia culpae
subditorum in praepositorum redundant opprobrium,

et quod ab ovibus erratur, negligentiae pastoris ascribitur?
Et vide quam formidolosa sit conditio praesidentium,
ut non modo pro suis, sed et pro subditorum
puniantur offensis. » Attendant ergo pastores
omnesque animarum rectores saluberrimam Gregorii
Magni ad Columbum episcopum scribentis admonitionem Lib. II Regist., cap. 33:
« Studeamus cor nostrum
terrenorum pastorum imitatione succendere,
qui hiemales noctes imbribus geluque constricti ducunt
saepe pervigiles, ne vel una ovis, et non forte
utilis pereat; quam etsi insidiator ore voraci momorderit,
quomodo satagunt? quibus cordis anhelant
aestibus? in quas voces, ut eruant captum pecus
angustia stimulante prosiliunt, ne a gregis domino
quidquid per incuriam perdiderint exigatur? Vigilemus
ergo ne quid pereat, et si captum forte quid
fuerit, vocibus divinorum eloquiorum ad gregem Dominicum
reducamus, ut ille qui Pastor pastorum est.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.