PL 66, col. 27

Appendix (Auctor incertus (Joannes II)), J. P. Migne

hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia et
sanctitate veritatis [(Ephes. IV)]
. Et ad Hebraeos: In eo
enim in quo passus est ille et tentatus, etiam potest his
qui tentantur auxiliari [(Hebr. II)]
. Unde, fratres sancti,
vocationis coelestis participes, considerate apostolum
et pontificem confessionis nostrae Jesum, fidelem existentem
ei qui creavit eum. Et ad Colossenses: Nunc
autem deponite et vos universa, iram, indignationem,
malitiam, blasphemiam, turpiaque ex ore vestro non
procedant. Nolite mentiri invicem, exspoliantes vos veterem
hominem cum actibus suis, et induentes novum, eum
qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus
qui creavit eum [(Coloss. III)]
. Nunquid qui universam
creaturam, visibilia, propria potestatis virtute procreavit
ac fecit, seipsum antea vel postmodum (quod
dicere nefas) creavit, vel facere potuit? Filius minor
est Patre in assumpti hominis forma, aequalis vero
Patri est in deitatis naturae substantia, eodem protestante: Ego et Pater unum sumus
[(Joan. X)]
. Et iterum: Qui me videt, videt et Patrem
[(Joan. XIV)]
. Et

iterum: Qui me odit, odit et Patrem [(Joan. XV)]
. Et
iterum: Ut sint in nobis unum, sicut et nos sumus
unum [(Joan. V)]
. Et iterum: Tu in me, et ego in eis [(Joan. XVII)]
.
Et iterum: Omnia tua mea sunt. Et iterum: Ego in Patre, et Pater in me
[(Joan. XIV)]
. Et
iterum: Pater in me manens facit opera haec. Et Joannes
evangelista ait: In principio erat Verbum, et
Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum [(Joan. I)]
;
et iterum ipse ad Parthos: Tres sunt, inquit, qui testimonium
perhibent in terra, spiritus, aqua, et sanguis:
et tres unum sunt. Et tres sunt qui testimonium
perhibent in coelo, Pater, Verbum, et Spiritus: et hi
tres unum sunt [(Joan. V)]
. Nos itaque in natura deitatis,
quia unum sunt Pater et Filius, nec Patrem credimus
aliquo tempore praecessisse, ne major sit Filio;
nec Filium postea natum esse, ut deitate Patris minoretur.
Si aequalis Patri Filius non est, cur ita de
illo Joannes evangelista testatus est: Propterea, inquit, persequebantur Judaei Jesum et quaerebant eum

occidere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et
Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo [(Joan. V)]
.
Et Paulus apostolus: Hoc sentite in vobis,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.