PL 66, col. 28

Appendix (Auctor incertus (Joannes II)), J. P. Migne

quod et in Christo Jesu, qui cum in forma Dei esset
constitutus, non rapinam arbitratus est esse se aequalem
Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi
accipiens [(Philipp. II)]
. Et in Salomone: Qui genuit
me requievit in tabernaculo meo. Et Ecclesiastico: Sicut
est ab initio, ita usque in saeculum, neque adjectum
est ei, neque minuetur illi. Ipse est enim dominus
creaturae suae, qui nihil eguit ab aliquo [(Eccles. XXIV)]
.
Et in psalmo LXXII: Quid enim mihi est in coelo? et a
te quid volui super terram? Haec omnia Filium non
inferiorem natura demonstrant, sed et aequalitatem
deitatis annuntiant: quoniam qui utraque locutus est,
verum dixit, quia Veritas mentiri non potuit. Taliter,
frater carissime, semper age, caeterosque omnes
agere mone, ut abolito hoc qui natus videbatur errore,
in laudem et gloriam Dei per totum mundum
una fides sit, et una eademque confessio; ut in nomine
Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium
et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus
Jesus Christus in gloria est Dei Patris [(Philip. II)]
.

Data nonis Augusti, Justiniano et Athalarico viris
clarissimis consulibus.
CANONES JOANNI ASCRIPTI.
Hi tituli canonum quos nobis suprascriptus sanctus
et domnus meus Joannes papa sedis apostolicae cum
praefata auctoritate direxit.
Ex epistola Siricii papae urbis Romae Emerio
[Himerio] episcopo Tarraconensi inter caetera ad
locum, capitulo VII. Et quia aliquanti, de quibus
loquimur, et tua sanctitas retulit, ignoratione lapsos
esse se deflent, id est, ut ad uxores proprias redierint,
his ea conditione misericordiam dicimus non negandam,
ut sine ullo honoris augmento, in hoc quo detecti sunt,
quandiu advixerint, officio perseverent, si tamen post
haec continentes se studuerint exhibere. Ii vero qui
illiciti privilegii excusatione nituntur ut sibi asserant
veteri hoc lege concessum, noverint se ab omni ecclesiastico
honore, quo indigni sunt, apostolicae sedis

auctoritate dejectos; nec unquam posse veneranda attrectare
mysteria, quibus se ipsi, dum obscenis cupiditatibus
inhiant, privaverunt. Et quia exempla praeterita
cavere nos praemonent in futuro, quilibet episcopus,
presbyter atque diaconus, quod non optamus, deinceps
fuerit talis inventus, jam nunc sibi omnem per nos
indulgentiae aditum intelligat obseratum. Quia ferro
necesse est excidantur vulnera quae fomentorum non
senserint medicinam.
Ex canonibus Apostolorum cap. XXV.-- [( Quod
episcopus, aut presbyter, aut diaconus, si pro criminibus
damnati fuerint, minime communione priventur.)]
-- Episcopus, presbyter aut diaconus, qui in fornicatione
aut perjurio captus est, deponatur, non
tamen communione privetur; dicit enim Scriptura: Non
vindicabit Dominus bis in idipsum [(Nahum I)] .
Ex canonibus suprascriptis cap. XXIX.--Quod officium
pristinum damnati pro criminibus usurpare
non debeant.-- Si quis episcopus, presbyter aut diaconus,

depositus juste super certis criminibus, ausus
fuerit attrectare ministerium dudum sibi commissum
hic ab Ecclesia sibi abscindatur.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.