PL 66, col. 273
Regula cum commentariis (Benedictus Nursiae), J. P. Migne
secundo, « an sit parvus et magnus, senex vel juvenis,
vicinus vel advena, clericus vel laicus; » Christi
enim vices in monasterio agere creditur, apud quem
non est personarum acceptio, sed in omni gente in
iis qui timent illum, acceptum est illi. Hinc S. Jacobus
apostolus in Epistola Cap. II ait: « Fratres,
nolite in personarum acceptione habere fidem Domini
nostri Jesu Christi gloriae; etenim si introierit in
conventum vestrum vir aureum annulum habens in
veste candida, introierit autem pauper in sordido habitu;
et intendatis in eum qui indutus est veste praeclara,
et dixeritis ei: Tu sede hic bene; pauperi
autem dicatis: Tu sta illic, aut sede sub scabello
pedum meorum; nonne judicatis apud vosmetipsos,
et facti estis judices cogitationum noxiarum? » Quod
quantum sit malum, indicat S. Ambrosius super
Malachiam scribens in haec verba: « Inter omnia peccata
sacerdotum maximum est, quod non causas, sed
personas considerant, et despecto justo paupere,
injustos divites honorant. » Ex quibus liquet quam
merito jure S. P. Benedictus vetuerit, ne personas
in monasterio abbas discernat aut accipiat.
Acceptio autem personae, secundum Hugonem a
S. Victore, « est quaedam fatua reverentia exhibita
alicui sine causa debita, sed propter timorem vel
utilitatem. » Quam definitionem ex S. Thoma
2-2,
q. 63, a. 1, in corpore
ita explicare possumus: « Personarum
acceptio opponitur justitiae distributivae;
consistit enim aequalitas justitiae distributivae in hoc
quod diversis personis diversa tribuuntur secundum
proportiones ad dignitates personarum. Si ergo aliquis
consideret illam proprietatem personae propter
quam id quod ei confertur est ei debitum, non est
acceptio personae, sed causae; unde Glossa super
illud ad Ephesios VI: Personarum acceptio non est
apud Deum, dicit quod Deus judex justus causas discernit,
non personas; puta si aliquis promoveat aliquem
ad magisterium propter sufficientiam scientiae,
hic attenditur causa debita, non persona; si autem
aliquis consideret in eo cui aliquid confert, non id
propter quod id quod ei datur, esset ei proportionatum,
vel debitum, sed solum hoc quod est iste homo,
puta Petrus vel Martinus, hic est acceptio personae;
quia non attribuitur ei aliquid propter aliquam causam
quae faciat eum dignum, sed simpliciter attribuitur
personae: ad personam autem refertur quaecunque
conditio non faciens ad causam propter quam
sit dignus hoc loco; puta si aliquis promoveat aliquem
ad praelationem vel magisterium, quia est dives,
vel quia 74 est consanguineus, est acceptio
personae, etc. » Porro locum potissimum habet in
tribus personarum acceptio: in affectu, puta cum plus
caeteris quis amatur, quia pulcher est, aut hilaris,
non quia sanctus; quod prohibet S. Benedictus cum
dicit: Non unus plus ametur quam alius. In honoribus
tam spiritalibus quam temporalibus exhibendis,
ut in 2 et 3 articulo ejusdem quaestionis probat S.
Thomas, quod excludit S. Benedictus cum decernit,
ut non praeponatur ingenuus ex servitio convertenti, in
judiciis, ut videre est in 4 art. praefatae quaestionis,
cui refragatur sanctus Pater, statuens ut una praebeatur
omnibus secundum merita disciplina. Sed haec
paulo fusius exponenda sunt.
Non unus plus ametur quam alius. ] Haec sententia,
sicuti etiam sequentes, ut notant commentatores,
praecedentem explicant; quod enim prius quasi generatim
dixerat: Non ab eo persona in monasterio
discernatur, jam quasi explicando singulariter exponit
dicens: Non unus plus ametur quam alius, omnem
omnino extrudens a monasteriis amicitiam peculiarem,
quae, ut loquitur S. Theresia
Lib. de Via
perf., c. 4
, tanquam pestis in praelatis merito reprobatur;
haec est enim fons et origo infinitorum prope
malorum; invidentiae janua, rixarum inter fratres
fomes, dum alii se alteri saepe saepius indigno ab
abbate postponi non ferentes, pactum secum invicem
ineunt, rixas dissensionesque adversus abbatem