PL 66, col. 274

Regula cum commentariis (Benedictus Nursiae), J. P. Migne

ejusque familiares disseminant: alii de abbatis amicitia
sibi ipsis plus aequo fidentes, fratres contemnunt;
quod quantum sit malum nemo non videt, ut
merito S. Ferreolus praescripserit Reg. c. 37, ut
nullus abbati ita familiaris existat, ut caeteris plus
aliquid praesumat. Ratio autem potissima haec est,
quod cum abbas omnes aequaliter amare teneatur,
et ejus amor sit finitus, quidquid amoris plus uni
tribuit, alteri sine dubio detrahit; habet enim hic
locum celebris illa S. Bernardi sententia
Serm. 13
in Cant.
: Solet amorem amor expungere.
Porro quod in abbate vetat hic S. Pater, hoc multo
magis in omnibus monachis prohibitum esse censendum
est, idque satis indicat cum Regulae cap. 69
cavet ne quis alium in monasterio monachum defendere
praesumat, quod amicitiae peculiaris proprium
est, quia exinde, inquit, gravissima occasio scandalorum
oriri potest. Et certe nihil antiquius fuit omnibus
asceticae vitae magistris, quam hujusmodi amicitias
praescindere: quorum monitis ut obsequamur, haud

erit abs re si aliqua hic eorum dicta hanc in rem
exprimamus.
Inter alios S. Basilius monachos instituens sic loquitur Serm. 1 de Instit. monach.:
« In communi
vero contubernio amicitias partiales et sodalitates
non patitur charitatis lex; necesse enim omnino est
divisas affectiones communem concordiam in multis
incommodare; quamobrem aequaliter se diligere inter
se omnes debent, idemque adversus universum
fratrum coelum charitatis modus tenendus est. Si
vero quis inventus fuerit majori propensione monachum
fratrem, vel propinquum, vel alium quemvis
quavis de causa diligere, hunc castigare oportebit. »
Et alibi Serm. 2 de Instit. monach.: « Omnes aequali
dilectionis mensura se debent diligere; injus itia quippe 75
est in conventu privatas actiones et sodalitates
reperiri; qui enim unum prae aliis diligit, de se indicat
quod perfectam non habeat erga alios charitatem . . .
Ex amicitia singulari et sodalitate suspiciones

et invidiae oriuntur; ubique enim aequalitatis de raudatio,
initium et occasio odii et invidiae iis est qui ea
defraudantur. Propterea praeceptum a Domino accipimus
imitari bonitatem ejus qui similiter solem
facit oriri super justos et injustos; quemadmodum
Deus aequaliter lumen omnibus communicat, sic Dei
imitatores aequalem et communem omnibus dilectionis
radium praebent. » Basilio subscribit S. Dorotheus Doctr. 21:
« Bonum est, inquit, monacho proficere
cupienti non admodum affici erga coaetaneum suum;
solet enim hujusmodi consuetudo, et longa amicorum
atque coaetaneorum familiaritas fletum et fervens
animi propositum plerumque exstinguere. » Et S.
Caesarius in exhortatione ad Caesariam sororem suam:
« Attende, o anima sancta, et diligenter intellige
quanta mala de inordinata societate nascantur: familiaritas
enim cujuslibet, si frequens esse coeperit,
non nisi corruptionem seminat, vitia pullulat, cupidinem
concupiscit, ignominiam parit, rabiem concitat,
porrigit furiam, lasciviam pascit, petulantiam

nutrit, casus exaltat, ruinas aedificat, ripas erigit,
praecipitia aperit, periculis navigat, naufragiis velificat,
perditioni gaudet, interitum fovet, confusionem
meretur, etc.: » quae fuse prosequitur. His addo
Petrum Blesensem Lib. de Amicit., c. 4: « Amicitia
sequens vagae affectionis impetum ad illicita indiscrete
raptatur, nec modum tenens, nec serviens
honestati, sed spiritu vertiginis ducitur. » Vide Cassiani
collat. 16, cap. 28; S. Laurentii Justiniani lib.
de Discipl., etc., cap. 22; S. Theresiae librum de Via
perfect. cap. 4; Julii Nigroni tractatum 13.
Nisi quem in operibus bonis aut in obedientia invenerit
meliorem. ] Obedientiam hic S. Benedictus ab
operibus bonis disjungit. 1º Quia obedientiam non
semper sequitur actus bonus, ut quando aliquid
praecipitur impossibile, monachus obediens aggreditur
illud, sed non perficit; unde nec bonum aliquod
opus inde sequitur. 2º Quia obedientia exerceri

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.