PL 66, col. 277

Regula cum commentariis (Benedictus Nursiae), J. P. Migne

ejus gradum constituit ex Regulae cap. 5; aut si distinguantur,
ita plane connexas, ut neutra alterius
pati possit absentiam.
Ergo aequalis sit ab eo omnibus charitas. ] Simile est
illud S. Orsiesii S. Pachomii discipuli in exhortatione
ad monachos: « Cunctis exhibeas aequalitatem, ne
forte quem tu diligis, Deus oderit; et quem odisti,
Deus diligat. » Unam hic movent difficultatem, ex
eo quod qui superius bonos aliis plus diligi permisit,
aequalem hic omnibus esse charitatem velit. At difficultatis
nodum solvere haud difficile est, duplicem
cum Hildemaro, Bernardo Cassinensi, et Boherio
charitatem distinguendo, unam cordis, alteram cordis
simul et operis. Charitatem cordis erga omnes
aequaliter habere abbatem oportet, quia omnium
salutem optare, et quantum in ipso est procurare
debet; at vero charitatem cordis simul et operis
omnibus aequaliter impendere non tenetur; nam, ut
dicit Boherius: « Charitas operis aliter tractat bonum,
et aliter secundum merita tractat malum;

aliter firmum, aliter debilem; aliter abundantem,
aliter indigentem. » Aliam ad hanc difficultatem
solutionem adhibet Hildemarus, ut nimirum omnibus
aequalis sit charitas, omnibus, inquam, aequaliter
bonis. Cui concinit Nicolaus de Fractura hunc locum
ita exponens: « Hic vult dicere, si omnes aequales
fuerint in sancta conversatione, omnibus aequalem
exhibeat charitatem; sin autem, prout unicuique
opus erit. »
Una praebeatur omnibus secundum merita disciplina. ]
Id est correctio sive punitio, ubi nimirum eadem est
culpa, juxta illud S. Hieronymi: « Nullius accipias
personam, non divitias, non potentias; quantumcunque
sit potens, vel nobilis, si peccaverit, corripe
eum, et comedisti azyma sinceritatis in amaritudine. »
Plane usque adeo exosa fuit priscis Patribus
in correptionibus et judiciis ferendis personarum
acceptio, ut negligentem hac in re praepositum, et judicantem
non secundum rei veritatem, sed secundum

personas, de solio deponi praecipiat S. Pachomius Regul. art. 94,
donec corrigatur.
79 In doctrina namque sua. ] Doctrina hic pro correptione
sumitur.
Apostolicam illam debet semper formam servare, in
qua dicit: Argue, obsecra, increpa. ] Quae verba sic explicat
citatus a Smaragdo S. Hieronymus: Argue
peccantes, contestare ne peccent, increpa resistentes;
et S. Prosper: Argue coaequales, obsecra seniores,
increpa juniores; Richardus de S. Angelo: Argue
admonendo, obsecra comminando, increpa ad
poenam procedendo. At omnium optimam, ut existimat
Smaragdus, apostolicae sententiae expositionem
tradit S. Benedictus, cum subdit:
Id est miscens temporibus tempora, terroribus blandimenta. ]
« Ac si diceret, inquit Smaragdus, temporibus
argutionis misce tempora obsecrationis; »
quamvis aliter hunc locum explicent Hildemarus et
Bernardus Cassinensis: Abbas nimirum miscet temporibus
tempora, cum propter furorem aut aliam alicujus

fratris passionem, aliud in tempus differt increpationem,
quam ille iratus aut perturbatus ferre
non posset, et tunc non modo non prodesse, sed
etiam obesse plurimum posset. Egregie enim citatus
ab Hildemaro S. Gregorius: « Perturbati, inquit,
quid audiant ignorant; sed ad se reducti tanto libentius
exhortationis verba recipiunt, quanto se tranquillius
toleratos erubescunt; menti autem furore
ebriae omne rectum, quod dicitur, perversum videtur:
unde et Nabal ebrio culpam suam Abigail laudabiliter
tacuit, quam digesto laudabiliter dixit. » Quapropter
si quando tacere et parcere videntur superiores,
non semper negligentiae, sed aliquando prudentiae
eorum silentium ascribendum est, juxta illud
S. Odonis abbatis Cluniacensis Lib. III Collat., n. 44:
« Sane qui propterea non objurgat, quia vel aptius
tempus exspectat, vel metuit ne increpati deteriores
fiant, et invalidos pejus noceant, hoc non est negligentia,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.