PL 66, col. 278
Regula cum commentariis (Benedictus Nursiae), J. P. Migne
vel cupiditatis occasio, sed consilium charitatis:
nam, ut in XX Moralium libro dicitur. Sancti
viri cum vident quosdam sua verba despicere, dum
eos intelligunt divinitus deseri, gementes conticescunt;
unde est illud: Quomodo cantabimus canticum
Domini in terra aliena? scriptum est: Noli arguere
derisorem, ne oderit te. Tacent ergo sancti viri, non
ut eorum odium timeatur, sed ne illi odiendo pejores
fiant. » His concinit S. Bernardus, seu quilibet auctor
tractatus de Passione Domini, cap. 19, ubi sic loquitur:
« Sunt quandoque malorum vitia arguendo,
quandoque tacite sufferenda, secundum quod uniuscujusque,
qui talis est, videris expedire; quia non
omnes aegroti uno genere medicinae curantur. » Verum
si sic miscere debent praelati temporibus tempora,
ut correctionem in illud tempus differant quo
fructuose eam sustinere possint subditi; non minus
tenentur et ipsi ea exspectare tempora quibus eam
utiliter queant inferre, ut nunquam perturbato adhuc
animo peccantes puniant, ne forte plus vindictae quam
rationi et justitiae tribuere videantur: « Sane quia
mox ut infertur injuria [egregium B. Petri Damiani
monitum Opusc. 18, dissertat. 3, cap. 4 ], perturbatur
animus, vix rectum 80 illico valet promulgare
judicium: sicut enim intuentis visum aqua dum quiescit
admittit, si turbatur obtundit; sic humanus animus
in ipso perturbationis articulo inoffensam recti
judicii regulam et lineam non attendit, unde necesse
est ut in posterum sententia differatur, quatenus
aequata justitiae lance, judicium quod perturbata nequiverat,
mens quieta suspendat. » Et recte quidem;
nam, ut ait S. Basilius Reg. fus. c. 50, « qui animo
commoto et iracundo fratrem arguit, non illum peccato
liberat, sed seipsum delictis involvit. »
Aliam etiam hujus loci expositionem tradit Boherius:
miscens temporibus tempora, id est habens
rationem temporum, quibus committuntur culpae:
aliter enim abbas corrigere debet aestatis tempore,
aliter Quadragesimae: nam negligentiae quadragesimales
durius emendari debent.
Terroribus blandimenta. ] Recte B. Petrus Damiani Opusc. 51, cap. 14:
« Si pectus tuum arca Dei est,
sicut profecto dignum est, non in eo sola sit virga,
quae feriat; sed et manna, quod in fraternae mentis
palato dulcescat; non in eo sit zelus amaritudinis, qui
deterreat; sed zelus potius charitatis, qui salubriter
corrigat, sicque correptionis aculens vulnus delinquentium
pungat, ut et mansuetudinis oleum leniori
quoque fomento dulcescat. » Et certe eodem prorsus
modo exhibere se debent abbates erga subditos, quo
Deus ipse, cujus vices agunt, se gerit erga homines.
Porro ipse Deus, ut loquitur S. Odo Cluniacensis
abbas Lib. I Collat., n. 3, « modo nos asperis incitationibus
terret, modo blandis consolationibus refovet;
terrorem fomentis miscet, fomenta terrori, ut et
corda peccatorum indicatis terroribus ad humilitatem
inclinet, et humilem moerorem enarratis consolationum
fomentis attollat, quatenus dum utraque
circa nos mira arte magisterii temperuntur, nec desperate
inveniantur territi, nec incaute securi. » Vide
S. Gregorii papae lib. II Pastor., cap. 6.
Dirum magistri, pium patris ostendat affectum. ]
Juxta illud S. Gregorii Lib. IX, ep. 8: Boni te dulcem,
pravi sentiant correctorem.
Id est indisciplinatos et inquietos debet durius arguere, etc.] Clara prorsus et perspicua apostolicae sententiae
expositio, cui proinde nihil superaddendum
videtur: obiter tantum hic notabo Hildemarum,
quem sub Petri diaconi Bernardus Cassinensis, sub
nomine Pauli diaconi Boherius hunc ad locum citant,
observare, indisciplinatos esse tribus modis: 1º Alii
nec intelligunt nec verecundantur disciplinam, et in
peccatum labuntur; 2º alii intelligunt et verecundantur
excommunicationem, sed consuetudine et
cupidine peccati illud committunt; 3º alii, qui sive
intelligant, sive non, dicunt se nolle disciplinam suscipere: