PL 66, col. 279
Regula cum commentariis (Benedictus Nursiae), J. P. Migne
quasi diceret: Alii sunt indisciplinati ex ignorantia,
alii ex negligentia, alii ex contemptu.
Neque dissimulet peccata delinquentium. ] Aliquando
abbas delinquentium peccata dissimulat, ne forte
suis videatur 81 minus mansuetus aut dulcis; at in
hoc maxime crudelem se demonstrat. « Crudelis est,
inquit S. Basilius Reg. brev. interr. 4, qui tacet, et
non arguit, quemadmodum qui venenum sineret in
eo qui morsus est a venenata bestia, nec illud auferret; »
et Augustinus Serm. 13, de Script.: « Scriptum
est: Qui abjicit disciplinam infelix est. Bene potest
addi ad istam sententiam: Sicut qui abjicit disciplinam
infelix est, sic disciplinam qui negat crudelis
est. » Vide S. Basil. Regul. fus. disp., cap. 24 et 25.
Sed mox ut coeperint oriri, radicitus ea ut praevalet
amputet. ] Apposite S. Joannes Climacus Grad. 5:
« Dum vulnus recens est et adhuc calet, facilem habet
curationem; ubi vero tempore inveteraverit, et neglectum
corruptumque est, difficile curatur, multoque
labore, igne, ferro, pharmaco et cauterio indiget. »
Idipsum mira arte suos olim discipulos docuit unus
ex priscis Patribus S. Doroth. Doct. 11, n. 5. Hic
nimirum cum aliquando una cum eis resideret in loco
multis variisque cupressis consito, uni ex eis praecepit
ut admodum parvam cupressum manu avelleret:
quod ipse nullo negotio unica tantum manu admota
praestitit. Dein majusculam ostendit, quam ambabus
manibus avulsit; postea etiam tertiam, quam non
sine magno labore extraxit; quartam rursus aliis
majorem avelli praecepit, quod omni nisu omnique
labore adhibito vix tandem praestare potuit. Quintam
denique ostendit, quam ipse eradicare haud potuit;
hinc alterum jussit ut fratrem adjuvaret, atque hanc
ambo vix abstraxerunt. Tunc senex conversus ad
omnes discipulos suos dixit: Sic sunt passiones et
affectus nostri, dum parvuli sunt et recentes, summa
facilitate et quiete eos excidere et exstirpare poterimus:
si vero eos tanquam parvulos neglexerimus,
paulatim convalescent; et quo magis convaluerint,
eo majore opus erit labore.
Memor periculi Heli sacerdotis de Silo. ] Ut omnem
in arguendis puniendisque culpis ab abbate socordiam
amoveret S. Benedictus, proponit Heli sacerdotis
exemplum, qui delinquentes filios redarguit quidem;
sed quia non eo quo debuerat modo punivit, arca
Domini capta est, ipse retro decidens occubuit; ex
quo S. Petrus Damiani ita infert Opusc. 17, cap. 2:
« Si ergo Heli propter duos duntaxat filios, quos non
ea qua digni erant invectione corripit, cum eis simul,
et cum tot hominum multitudine periit; qua arbitramur
dignos esse sententia qui in aula ecclesiastica
et soliis judicantium praesident, et super non ignotis
pravorum criminibus tacent? »
Et honestiores quidem atque intelligibiles animos
prima et secunda admonitione verbis corripiat. ] Honestiores
hic commentatores post Smaragdum intelligunt
honorabiliores: honestus enim dicitur quasi
honoris status. Sed Hildemarus honestiores eos appellat
qui imitabilem vitam habent. Recta expositio;
hic enim honestiores et intelligibiles animos S. Benedictus
opponit improbis, duris corde, superbis, et
inobedientibus, quorum vita non modo non imitabilis,
sed etiam penitus exsecranda.
82 Improbos autem. ] Improbi, secundum Smaragdum,
sunt « imprudentes, probitate mentis carentes; »
secundum Hildemarum ii qui per sex gradus ascenderint,
nempe: 1º admonitionem secretam duplicem,
2º publicam correptionem, 3º excommunicationem,
4º jejunium nimium, 5º flagellum, 6º orationem fratrum;
quos enim sex ista non emendant, merito
dixeris improbos. Menardo autem, « improbus est
monachus impudens pertinax in malitia; » additque:
« S. Fructuosus apud Canisium scribit improbum
appellari a S. Benedicto contumacem; aliquando
tamen improbum dici eum qui, etsi saepe corripiatur,
non tamen contradicit regulari disciplinae. »
Et duros corde. ] Duri corde et improbi nihil aut