PL 66, col. 773

Regula cum commentariis (Benedictus Nursiae), J. P. Migne

temperiem. Sed iste sensus posterior verior est. »
Smaragdus vero et Petrus Diaconus locorum qualitatem
exponunt, secundum quod locus est magis operosus,
vel minus; vel secundum quod in asperiori
vel amoeniori loco monasterium situm est; vel secundum
quod magis vel minus oportet eos laborare
propter paupertatem; quia quanto magis laborant, et
in asperiori loco sunt, plus consumunt de calciamentis
et de vestimentis. Bernardus Cassinensis, Richardus
de S. Angelo, Petrus Boherius, utramque expositionem
recipiunt. Quod vero S. Pater dicit aerum
temperiem, ipsemet explicat cum subdit, quia in frigidis
regionibus amplius indigetur, in calidis vero
minus.
Nos tamen mediocribus locis sufficere credimus monachis
per singulos cucullam et tunicam, etc.] Quid sit
cuculla, quid tunica, quid scapulare, pedules, et caligae
paucis inquirendum est.
Cuculla apud antiquos genus erat vestimenti caput
et humeros circumambiens, ut docet imprimis Cassianus
[(Lib. I, cap. 4)] ,
de cucullis Aegyptiorum loquens
in hunc modum: « Cucullis perparvis usque
ad cervicis humerorumque dimissis confinia, quibus
tantum capita contegant, indesinenter diebus utuntur
ac noctibus, scilicet ut innocentiam et simplicitatem
parvulorum jugiter custodire, etiam imitatione
ipsius velaminis commoveantur. » Eamdem cucullae
notionem dedit nobis vir doctissimus Floridus eo in
libro quem Gallico idiomate de Moribus Christianorum
conscripsit, ubi sic discurrit [(Pag. 367)] : La
cuculle estoit un capot, que portoient les païsans, et
les pauvres. Cet habillement de teste devint commun à
tout le monde dans les siècles suivans; et estant
commode pour le froid, il a duré dans nostre Europe
environ jusqu' à deux cents ans d' icy. Non seulement
les clercs et les gens de lettres, mais les nobles mesmes,
et les courtisans portoient des capuces, et des chapperons
de diverses sortes. A monachis tamen non tam
commodi atque utilitatis gratia gestabatur, quam ad

innocentiae et simplicitatis signum, ut patet tum ex
citato Cassiano, tum ex his Evagrii verbis [(Tom. III
Mon. Eccles. Graecae, p. 68)] : « Cucullus equidem
signum est gratiae Dei 698 Servatoris nostri, quae
caput eorum partem principalem tegit, et in Christo
infantiam confovet; » tum ex Sozomeno de monachis
sic loquente [(Lib. III Hist., c. 13)] : « Caput
integumento, quod cucullum appellare solent, operiebant,
quo ostenderent se vitam perinde simplicem
et sinceram agere, atque pueros lacte nutritos, quorum
caput ejusmodi tiaris involvunt, ut tegatur
simul et foveatur; » tum denique ex S. Dorotheo,
doctrina I. Hujusmodi cucullas gestabant etiam
sanctimoniales, ut patet ex Palladio [(Lausiac. cap.
41)] . Pachomiani suis cucullis figuram crucis purpureae
assuebant; iisque solis induti sabbato et dominica
ad corporis Christi communionem accedebant,
testante eodem Palladio [(Ibid., cap. 28)] . Ex quo
conjicere licet cucullas illas non solum caput et humeros,
sed integrum etiam corpus subtexisse; quis

enim credat eos toto fere corpore nudos ad communionem
accessisse?
Aliam cucullae notionem innuit Theodemarus in
epistola ad Carolum Magnum: « Sed quia percontati
estis quid vestimentum cucullae debeat intelligi, cucullam
nos esse dicimus quam alio nomine casulam
vocamus, et inde est quod in hieme villosam, in
aestate puram aut vetustam beatus Pater habendam
instituit, quia scilicet hoc genus vestimenti solet
cum villis intexi. » Huic notioni consonat S. Isidorus [(Lib. XIX Origin., cap. 24)] :
« Casula, inquit.
est vestis cucullata, per diminutionem a casa, quod
totum hominem tegat. » Et Smaragdus: « Per diminutionem
a casula dicitur cuculla, et a casa casulla,
et a casulla cuculla. » Certe casulam monachorum
fuisse indumentum patet ex Vita S. Severini abbatis
Agaunensis, apud Bollandum, 11 Februar.; ex Vita
S. Caesarii Arelatensis episcopi, lib, II; ex Actis S.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.