PL 66, col. 774

Regula cum commentariis (Benedictus Nursiae), J. P. Migne

Fulgentii Ruspensis episcopi, et ex Vita S. Filiberti
abbatis Gemmeticensis, saec. II Benedict. Quid autem
sit casula docet S. Isidorus, scilicet vestis quae totum
hominem tegat, unde dicitur casula, quasi parva
casa, quae totum corpus in se contineat, sine manicis,
et cum hujusmodi forte cucullis Pachomiani accedebant
ad sacram communionem: vestimenti genus
satis incommodum, cujus forsitan loco, si conjecturis
locus sit, S. Benedictus indulsit scapulare propter
opera, quod ex utroque latere apertum est, ut
facilius brachia exerantur, et liberiorem eorum usum
habeant laborantes. Casulam etiam aliquando pro
tunica talari, aliquando pro alio indumenti genere
usurpari: docet noster Mabillonius in praefatione ad
saeculum I Bened. pag. 55.
Aliter etiam Smaragdus cucullam explicat: « Cucullam,
inquit, dicit ille [(S. Benedictus)] quod nos
modo cappam dicimus. » Idem asserit Hildemarus
infra citandus. Quid autem sit cappa vix conjicere
possum. Theodemarus in citata ad Carolum Magnum

epistola seipsum ita explicat: « Illud autem vestimentum
quod a Gallicanis monachis coculla dicitur,
et nos cappam vocamus, quod proprie monachorum
designat habitum, melotem appellare debemus, sicut
et hactenus in provincia a quibusdam vocatur, de
quo, sicut B. Gregorius scripsit in libro Dialogi,
ereptus ab aqua per Maurum monachum puer Placidus 699
dixit: Ego cum ab aqua abstraherer, melotem
supra me abbatis cernebam, eumque me ab
aquis educere considerabam. » Jam vero quid sit
melotes discimus ex Isidoro [(Lib. XIX Orig., cap. 34)] :
« Melotes, quae etiam pera vocatur, pellis est caprina,
a collo pendens praecincta usque ad lumbos,
etc. » Ubi pro pera legendum esse penula credit
Alardus Gazaeus in comm. ad Cassian., lib. I, cap. 8.
Sed an hujusmodi habitum gesserit aliquando S.
Benedictus merito dubitaverim. Haeftenus censet
melotem S. Benedicti tempore alio nomine vocatam
fuisse cucullam; id quod probari posset ex capitulari

Theodori Cantuariensis episcopi, in quo praescribitur
ut in monachorum ordinationibus abbas caput monachi
velet cuculla per dies septem; nam Hildemarus
in Regulae cap. 58 ritus hujus mentionem faciens, melote
exprimit quod Theodorus cucullam vocat.
Verum idem Hildemarus hunc in locum scribens
melotem ad scapularis, quod tamen nonnulli etiam
cucullam vocarunt, similitudinem accessisse asserit;
cucullamque, quam idem cum cappa esse docet, a
melote distinguit; « nam aliud est cuculla, inquit,
aliud melota, eo quod S. Benedictus cucullam dicit
de ea quam nos cappam vocamus. » Cappam aliter
describunt Bursfeldenses in Caeremoniali his verbis:
« Itinerantes pro floccis, si velint, poterunt uti cappa
rotunda, quae flocco sit brevior, ut ex utraque parte
foramen habeat ad exserenda brachia, et desuper
caputium assutum, ad instar caputii regularis: subtus
vero cappam scapulare deferant, et capellum de
filtro nigrum in superficie, non hirsutum, sed planum. »
Clariorem cucullae notitiam tradunt recentiores. S.
Hildegardis cucullam dicit esse vestem « amplam, et
ad talum descendentem, manicis brevibus, et manum
modice praecedentibus, duobus quoque gyronibus
in utroque latere sub ascella deorsum profluentibus,
cui caputium desuper adhaerebat, quod
singulare signum monachi est, significans ne hac
vel illac ad saeculum prospiciat, cum illud super
caput suum habet. » Ab hujusmodi cuculla haud
multum discrepat ea quam gestabant olim monachi
Fuldenses, cujus figuram ex tabella Fuldensi, qua
legatio ad Ludovicum imperatorem impetrando novo
abbati destinata ob oculos ponitur, exhibet noster
Mabillonius in praefatione ad saeculum V Benedictinum.
Horum siquidem cernitur « cuculla non adeo
ampla, manicis satistrictis, capitio in acumen desinente,
et ad pectus magis aperto, caetera totum corpus
ambiens ad talos usque. » Hanc cucullae descriptionem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.