PL 67, col. 1095

Opusculum (Caesarius Arelatensis), J. P. Migne

nubere volunt, habentes damnationem, quia primam fidem
irritam fecerunt, non solum otiosae, sed etiam et verbosae
et curiosae discunt circuire domos alienas, loquentes
quae non oportet. Esto sedulo in domo tua orando
cum lacrymis, ut det tibi castitatem corporis vel
continentiam. Quam infelix es et misera, quam malum
opprobrium portas, si te non contines! Qualis
distractio est tibi, si carnis tuae frenum non habes!
Labora in opere Dei semper. Ecce bona vidua, quae
est unius uxor viri, si filios educavit, si hospilio recepit,
si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus
subministravit. Beata eris si haec omnia feceris;
sunt enim multae viduae quae habuerunt duos vel
tres viros, sed non habent praeceptum, ut ab omnibus
honorentur, sicut illa quae unum virum habuit.
Multae viduae fuerunt in diebus Eliae, et ad nullam

earum missus est, nisi in Sarepta Sidoniae. Vide quia
nulla ex illis habuit meritum, nisi illa sola quae
hospitio recepit in die necessitatis, quando erat fames
valida, et adveniente sancto Elia, apparavit illi
mensam; sicut et illa vidua non habuit in substantia
sua nisi duos denarios, et sperans ex corde puro
quod esset centuplum acceptura, hos ipsos obtulit
Domino; sicut et illa vidua nomine Judith, quae non
discedebat de superioribus domus suae, jejuniis et
orationibus serviens Domino die ac nocte, quam
Dominus custodiebat de manu Holophernis, ne coinquinaretur

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.