PL 67, col. 1096

Opusculum (Caesarius Arelatensis), J. P. Migne

in opere peccati. Oh quam beata vidua,
quae tale gaudium civibus suis praestitit, et spem
bonam sibi acquirere meruit, ut liberaret populum
suum ab ore gladii! Ecce quod fecit castitas viduae,
ut esset nominata in omnem terram, et Domino laudabilis,
et in omnibus clara. Oh quam beata es, vidua
quam Dominus memoratur! Sicut illa cujus filius
unicus defunctus fuerat, quomodo misericordiam
consecuta est a Domino, ut resuscitaretur; sicut
illa vidua in Actibus apostolorum [(cap. IX, 36)] nomine
Dorcas, quae multas eleemosynas faciebat, omnes
viduae, adveniente Petro, ostendebant vestes
quas eis fecerat Dorcas, dum viveret. Vidit autem
Petrus opera mulieris viduae, oravit, et suscitavit
eam. Sicut et illa vidua quae quotidie se volvebat ad
pedes cujusdam divitis, ut vindicaretur de adversario

suo, cum vidisset illam dives lacrymantem, ait;
Si Dominum non timeo, nec hominem revereor, tantum
haec vidua quia molesta est, vindicabo eam.
Ecce quomodo vindicatur vidua, si obtineat castitatem,
et humilitatem, et mihi ipsi praeceptum est, ut
a me visitationem accipiat, dicente apostolo: Visita
pupillos et viduas in pressura ipsarum [(Jac. I,
27)]
. Oh quam beata es, vidua quae in omnibus taliter
commendaris a Domino! Qui autem tibi non miseretur,
judicatur a Domino ipso dicente: Causas viduarum
non judicantes, et pupillos non miserantes,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.